CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 167775 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/167775.

Nodus 167775 in documento kunic-r-epigr.xml


1191. [1185.] In Phyllidem, quo magis occultat senium, eo magis patet. In Phyllidem, turpior est aevo quae male pugnat, anno. Krša Annorum celas nequidquam, Phylli, ruinas; Deficiunt artes, deficiuntque doli. Aetas longa urget miseram, seniumque patescit Hoc magis atque magis, quo magis occulitur. Da jam victa manus; quaeque es, tandem esse fatere. Turpior est, aevo quae male pugnat, anus.