CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1676646 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1676646.

Nodus 1676646 in documento aa-vv-praef-epist-rebus-dalm.xml


Admodum illustri ac reverendissimo domino domino Fausto Verantio, episcopo Chanadiensi, sacrae caesareae regiaeque maiestatis consiliario, cognato et domino meo obsservandissimo.

Cum aliquot ab hinc annis mihi ab hac nostra Sicensi urbe, praeter meam opinionem abesse meoque ab ea non exiguo incommodo exulare contigisset, ut huic intestino dolori medelam aliquam afferrem, variarum historiarum lectione operam nauare coepi, a qua magna ex parte sum ea molestia levatus, quę solet eos exercere, qui patriam deserere coguntur. Coeterum, inter legendum plurima sese mihi obtulere, quę ad hanc nostram Dalmatiae provintiam pertinebant, quę propterea hoc in ocio ex temporum ordine in unum redigere, atque de rebus Dalmaticis historiam contexere decrevi, itaque feci. Magnam, vero, lucem operique meo huic attulit labori commentariolus, qui de Dalmatiae regibus inscribitur e Slovina a Marco Marulo in Latinam linguam conversus. Quę quidem historia sicut tum ex hoc, tum ex illo probato auctore excepta est, ita facilius et dulcius in parvum volumen redacta leguntur, quae sparsim hinc inde colecta sunt at praeterea clarius et uberius. Si quidem ex variis nostrae provintiae privilegiis et literis publicisque instrumentis addidi plurima, quae et uberiorem et pulchriorem meum hunc laborem reddidere fidemque auctoribus a me citatis, unde descripta sunt haec certiorem attulere. Quibus cum tantum mea consentiat sententia, reliquos ab his omnes utpote qui fabulas potius Dalmaticas, quam historias elucubrasse videantur, nihil prorsus faciendos et reiciendos arbitratus sum. Igitur, tibi admodum illustris et reverendissimo vir, meo uti singulari patrono tuoque mihi sanguine coniuncto, opus hoc magnitudine sane exiguum, verum labore in eo construendo non parvum dicatum volui. Aequum etenim visum est, ut tu, qui claros ortus tui dies e Dalmatia provintia susceperas, eiusdem quoque provinciae res gestas, quae ad hunc usque diem sparsę ac egregiis aliarum gentium facinoribus veluti opertae, nullius proinde famae iacuerant, in unum a me colectas, legendas fovendasque susciperes meque, ut facis, amare pergeres. Vale.