CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1676403 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1676403.

Nodus 1676403 in documento dragisic-j-ang.xml


Argumentum operis.

Kalendis Maii. Anno salutis octauo et nonagesimo supra Mille quadringentos totus senatus quem Rogatorum uocant Rhacusanę, siue Siluanę urbis in ędem ornatissimam Virginis pariter ac dei uere genitricis ex deuotione cuiusdam imaginis ipsius plurima (ut ferunt) miracula toti populo assidue ostendentis confluxit Qum et ego eiusdem dei matris dilectione allectus adessem plures item ex discipulis atque auditoribus nostris plurimaque inter ipsos ciues peritiores. (Quorum nunc est copia ingens eadem in urbe) propter ea quę superioribus annis Florentię, Romę, Neapoli, Mediolani et in tota Italia, immo et orbe acta erant, orta est admiratio: Ex admiratione nata est diuinę prouidentię inquisitio an uerum uniuersa congruo ordine ab aula procederent summi imperatoris Dei: Et an sibi essent curę hęc humana: Inter loquendum uero de ipsorum angelorum admirabili custodia atque ministerio (ob quod precipue diuinam prouidentiam credimus esse) quasi sorte quadam habitus est sermo, plurimaque ex his quę de supernis spiritibus et hic et alias Florentię predicaueram, legeram, atque scripseram, in medio ab auditoribus meis fuerunt allata. Quarum rerum occasione prolixior fuit ciuium collocutio: Et quia plurimi inter eos et natura et studio acutiores atque segaciores extant acutissimas proposuerunt dubitationes de Angelorum substantia, Cognitione, Libertate, Creationis initio, Gratia et bonorum beatitudine: peccato et malorum infoelicitate, Locutionibus et illuminationibus Nec non et de ipsorum ęuo simul ac loco et delationibus. Atque hierarchiis ordinibus et presidentia siue superioritate: Et hic Thomma, ille Henricum, alius Scotum, nonnulli Ariminensem illum Gregorium, pars Landulfum Franciscum et alii alios inducebant auctores: Quibus facere satis per nostri exilitate ingenii curauimus. Aderant certo et duo in humanis atque diuinis rebus eruditissimi uiri: Antonius Victorius Fauentinus meus et Franciscus Argillagues de Valenti, phisici huius ciuitatis qui etiam patritios iuuenes ad disputandum hortabantur. Et ne inquam et inquit sępius interponerentur, ita hoc opus, ac si sermo a nobis coram haberetur, ordinauimus et descripsimus. Et quia quedam alias conscripta etiam cum primo induximus deinde ciuium interrogationes successerunt, hic quoque ordine utemur eodem. Quam quidem disputationem mouerat prius dignissimus pręsul noster et Archiepiscopus uir moribus et utroque iure maximaque rerum experientia insignis Iohannes Saccius Anconitanus mihi in domibus suis quom plerique et patrum et ciuium adessent. Et ipse suo acutissimo atque solido ingenio plurima, et quidem acutissima in re hac tunc declarauit.