CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1676247 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1676247.

Nodus 1676247 in documento dragisic-j-ang.xml


Georgei Benigni ordinis Minorum sacrarum litterarum professoris ad illustrem atque religiosum Epidaurinum seu Rhacusinum Senatum in librum de natura cęlestium spirituum quos angelos uocamus prhoemium incipit foeliciter.

Angelica dignitas post Summam illam optimi uniuersorum conditoris dei maiestatem patres conscripti Rhacusanęque ac Epidaurine siue (ut ego dicere soleo siluanę urbis Senatores amplissimi) omnium rerum dignitati et glorię prestarę censetur. Nihil namque est aut esse potest sub maximo illo Deo nostro intelligentiarum natura dignius aut pręstantius. Quandoquidem supernus opifex omnes suas in earum productione uires, quę certo immensę sunt, quasi emisisse uideatur. Tantam igitur summorum spirituum excellentiam, tamque ingentem ipsorum pręstantiam qum ipse mecum sępius considerassem: eorumque in nostrum genus in nosque mortales homines patrocinia: auxilia, munera, beneficiaque quam plurima iterum atque iterum contemplatus fuissem (Nihil quippe boni, nihil sancti, nihil comodi homines absque angelorum bonorum subsidio hac in uita obtinere queunt) primos labores, primasque uigilias nostras ipsorum honori: atque perpetuo apud mortales splendori addiximus: atque dedicauimus: Speramus nempe eorum mira inuisibilique opitulatione, et hęc et ea quę deinceps, siue de diuinis, siue de humanis ceterisque rebus scribere, aut litteris posteritati mandare decreuimus facile expedire, atque utiliter simul, ac foeliciter perficere et consumare: circa quam profecto materiam et nos alias dum in florentissima urbe legeremus: quam animo menteque semper gerimus: et singulari dilectione prosequimur: insudauimus, atque plerosque eximia eruditione uiros magnopere insudasse nouimus: uerum assidua amicorum discipulorumque adhortatione ac precibus ultra causas superius enarratas quom diu fuissem fatigatus, tandem in uestram gratiam (pretermissis omnium aliorum efflagitionibus) aggressus sum rem sane hominum cogitatu ne dum scriptu difficillimam, atque ea quę subtiliter, accurateque (dei optimi et sanctorum suffragio spirituum) excogitaueram, legentium animis satis aperte infundere curaui. Quicquid prisci illi gręci latinique theologi quicquid et iuniores, presertim Thomas ille angelicus sum Alexandro et Bonauentura seraphico: hi enim in docendo conueniunt: Et Ioannes sublimis dunsiensis studii Oxoniensis doctor unicus cum Francisco Landulfoque et cęteris imitatoribus, Et solennis Henricis Gandauensis cum Godfredo de fontibus. Tres nanque precipue iuniorum theologorum docendi uię: Quicuqid inquam hac in re ab his omnibus egregie dictum hic reperies, pleraque ab aliis intacta tractauimus, modos nouos: nouasque opiniones addidimus, noum dicendi genus secuti sumus. Et ea quę uix a doctissimis hominibus cogitatione attinguntur, exculta pro uiribus ingenii nostri ac illustrata oratione pene rudi quoque populo probabilia dedimus. Hęc itaque quę nuper in uestra urbe: uestrisque, ut ita dixerim, auspiciis elucubrauimus: uestro etiam perpetuo honori tribuimus. Neque id sane iniuria prouocastis quippe animum meum beneficiis innumeris. Nunquam enim me illius humanitatis capiet obliuio: qua me profecto non in parua totius Italię atque propria calamitate constitutum ut filium complexi estis: benigneque susceptum hospicio: liberaliter, ac munifice tractastis: atque quom filii locum apud uos dumtaxat expetiisse, patris ac preceptoris dignitatem summo cum honore ultro mihi detulistis. Equidem Argentina totoque Illirico a Turcis occupato, puer admodum e manibus seuissimorum hostium ereptus satis tenera ętate ad Italiam delatus sum, in qua et sapientię studio ut plurimum incubui (nam et Parisii et in extrema Britannia quam Angliam uocant theologię uacaui). Inde post tres fere et triginta annos partim inimicorum acerbitate, partim cognatorum amore quom ignotam patriam repetiissem et extraneus essem fratribus meis, et filiis matris meę peregrinus: Vos me singulari amore estis prosecuti, Vos hospicio suscepistis uos agnouistis, uos beneficia contulistis: his mihi, uta iam dixi, calcaria prebuistis, et non modo his, sed fide, magnificentia, magnanimitate, et frugalitate uestrę urbis pręclarissimorum ciuium, atque patrio quodam amore: cuius quidem uim maximam esse omnibus exploratum est. Natura enim incunabilis nostris afficimur et loca diligere cogimur in quibus pueri reptauimus. Et quia nescio me ulli quam uobis obligatiorem, multe profecto mihi cum principe et ciuitate urbinatensi obligationes nec solum cum Federico illo aut Octauiano frate suo Mercatelli comite uiro prudentissimo atque integerrimo, uerum etiam cum hoc presenti Guido Vbaldo cui diuinarum rerum primus alumnus atque minister fui: duce profecto ina rmis ferocissimo: et in Gręca Latinaque lingua eruditissimo. Plurim cum domo inclyta Medicum atque tota ciuitate Florentina: Sed uobiscum non minores, immo potius et maiores extant. Qua de re uobis potissimum opus hoc, ueluti et omnia mea dicaui. Erit sane munus et uestrę nobilissimę ciuitati aptissimum et studiis meis accomodatissimum, mature Deo duce et aliud de rebus mortalibus, atque ad ciuile regimen pertinentibus ęditurus et dedicaturus. Accipite igitur patres conscripti, accipite uiri periti et doctorum hominum amatores ac fautores precipui, accipite inquam opus de spiritibus illis, quibus supernus opifex regna, nationes, prouincias, ciuitates, singula denique loca commisit, cunctis hominibus pręposuit, iussitque sibi commisa, ab inuisibilibus atque uisibilibus hostibus tueri, protegere, saluare, ac defendere. Accipite tandem, quo uos ipsos, nec non et urbem uestram, liberos uestros et omnia uestra conseruent et foueant, in uiamque pacis et uerę foelicitatis dirigant, et res uestras semotis malis et periculis uniuersis adaugeant, et ad uota optata animos uestros conducant. Accipietis autem non quidem meas, sed communes inter nos nuper habitas sententias, dum diuino quodam numine simul in ęde uirginis ornatissima adessemus: sicuti ergo inter nos de his habitus extitit sermo, ita ipsum in presentia describimus. Et primo libro ea, quę primo congressu disputauimus exposui, secundo autem libro ea quę secundo congressu et ita deinceps. Sed quid in his moror? Communem disputationem pariter uniuersi accipite et uestri simul ac mei ingenii memineritis.

Domus nobilium Epidaurinę siue Rhagusinę ciuitatis: quę in hoc libro inducuntur disputantes uidelicet. Basilei Babalii Benesii Bincioli Boni Bondii Bocignioli Buchii Cabogi Crocii Calistii Gradii Georgei Gotii Zamagnii Gataldi Gondelei Lucharii Luchei Mentii Martinusii Mlaschognii Putei Proculi Palmotę Prodanelli Restii Aranei Sergii Saracchii Thudissii Volcii Ceruini