CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1676216 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1676216.

Nodus 1676216 in documento dragisic-j-ang.xml


Georgius Benignus Saluiatus Vbertino Geri filio Risalito salutem.

Mitto ad te suauissime Vbertine de angelica natura opus. Quod quidem ita a nobis descriptum est sicut et diebus superioribus disputatum. In nouem siquidem uolumina secundum nouem congressus digestum perspicies. Neque de angelorum substantia seu essentia modo uerum etiam de cunctis eorum conditionibus atque proprietatibus latissime disceptatum atque enucleatum tuo facili et acuto ingenio reperies. Qua uero ratione hi tam nobiles atque perdocti ciues totiens conuenerint in argumentis singulorum uoluminum uidere poteris. Si uero utilitatem et oblectamenta huius operis experiri uolueris aspice in Thoma, aspice in Scoto eandem materiam. Conferque cum hac nostra et quod illic deficit, hic suppletum inuenies. Conciliationem dissidentium opinionum et a nobis sepissime multa (spero non inutiliter) addita degustabis. Delibabis quoque horum ciuium pręclarissima ingenia atque egregia mentis acumina: mei autem exilis ingenii uires non incipies ex his agnoscere. Cui omnia mea diu iam tanquam amico precipuo patefacta extant. Scio te amare hunc Senatum peritum hosque patritios uiros qui Platonis documento ita R. P. adminstrant ita curis exterioribus uacant ut tamen philosophari nullatenus desinant. Mihi profecto ea ipsa res et gaudium et admirationem pariter ingerit. Adeo ut nunquam me fortunatiorem aut beatiorem autumem quam qum horum grauissimorum senum acutissimorumque iuuenum me quoque a philosophandum mira diligentia compelli quodammodo et quasi cogi intueor. Nihil enim post Italię atque meas calamitates mihi muneris relictum uideo quam quod in urbe quietissima uacua mente et Affricano illo ocio, solus et ociosus uiuam. Sed audeo dicere me nunquam minus solum, minusque ociosum uixisse. Neque mihi cure est cetera amississe bona, quom omnibus illis longe incomparabilius sim adeptus bonum. Dedi itaque fratri Antonio Saxolino nostro communi amico et meo peracuto discipulo ad te has nostras uigilias et Epidaurinas lucubrationes: quo tu ipse uideas, examines, iudices cunctisque amicis nostris uidendas examinandas iudicandasque contribuas. Quę tum a me denique probabuntur qum tam accerrimo, tamque excellenti et laudato Iudicio probatę fuerint.

Vale foelix Epidauri.