CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 1673410 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1673410.

Nodus 1673410 in documento pribojev-v-or.xml


CVPIENTI Tertium agendum. mihi huius nostrae uetustissimae ciuitatis, post uarias ab hostibus deuastationes a maioribus nostris non multum ante haec tempora instaurate, pristinas necnon et nouas fortunas, uiri integerrimi, (quemadmodum uobis policiti sumus) repetere in primis ipsum insulae, in qua haec ciuitas posita est, situm pro mei tenuitate ingenioli describere opere pretium uisum fuit, ut, comperta praecipua eius ad bellica facinora opportunitate, nulli mirum uideatur Pharenses a Romanis, quemadmodum Polybius ac Appianus Alexandrinus tradunt, ualida classe ingentibusque copiis Paulo Emilio, qui (ut idem Polybius Poly. lib. III. (235) ac Sabellicus refferunt) Sabel. aenea. V. lib. II. (236) in Canensi strage Romanorum occubuit, et Marco Lelio consulibus Pau. Emilius et Mar. Le. consules. fuisse impetitos.

Pharos enim insula, Phara a Plinio dicta, Paros, quae et Phara, insula describitur. Pli. li. III. c. XX. (237) eiusdem nominis (ut Strabo inquit) Strab. lib. VII. (238) a Pariis conditam (quemadmodum supra tetigimus) urbem habens, Pharum urbs. circa Nerentani sinus intima uiginti quinque milibus passuum distans ab hostio Naronis amnis in littore Dalmatiae, quatuor supra uiginti stadiis a continenti diuellitur longitudinem nacta stadiorum quingentorum et sexaginta. Latitudo non est ubique eadem, sed, quod maximum spatii eius est latitudinis, sex et nonaginta stadiis mensuratur. Principium insulae a continenti planum est, insigne structura duorum oppidorum non multum ad inuicem distantium, Duo oppida in principio insulae a continenti. ignoto nobis euentu desolatorum, stratis pluribus in locis assaroto seu musiuo opere pictis in eis apparentibus. In praesentia quinque sunt hac in planicie uillae maiori ex parte, quamquam pars eorum arua Cereris causa (nam huius hec insule pars satis ferax est) uineasque excolant, a pastoribus pecudum inhabitate suntque hi inter Pharae incolas asperiores. Ressiduum insulae campos umbrosis montibus permixtos habet, multarum rerum in usus hominum cedentium, uini uidelicet oleique ac ficorum necnon et croci melisque ac caeterorum fructum praeter Cererem feracissimos, haud spernendo uirorum numero et robore corporis Pharenses fortes. et animi uiuacitate preditorum, peculiari quadam naturae probitate sobrietatem atque a superfluis uini potationibus abstinentiam amplectentium refertos. Pharenses sobrii magna uini copia affluentes. Nam cum maxima sit optimi apud Pharenses uini abundantia (non enim decimam sui uini partem ipsi potando consumunt), grande tamen facinus, immo scelus esse arbitrantur uinum aqua non flagellatum potare. Quam ob causam, si cui aliquando ex aduenis temulento in publicum prodire euenit, uelut mente captum omnes, sed praecipue pueri (quemadmodum uos ipsi probe scitis) eum iniuriis contumeliisque afficiunt derisionibusque prosequuntur.

Exstat in medio fere huius insulae ager ad septentrionem spectans, praecipua diligentia cultus, in circuitu stadiorum centum et quadraginta, totius insulae potior, undecim uicis septus, Ager in medio insulae optime cultus, circa quem undecim sunt uile. ex quibus minimus quadraginta, medius autem uiginti supra centum, nonnullus ducentas et triginta, supremus autem quingentas habet domos, altas et amplas, laquearibus caeterisque urbanis ornamentis optime distinctas sic, ut nihil ei praeter murum in circuitu desit ad satas pulchre dispositae speciem ciuitatas. Quo in loco urbem olim pulcherrimam fuisse non ambigimus, cum in dies et antiquos aquarum puteos urbis ruina obstrusos et thesauros auri et argenti gemmarumque in ortis et uineis sub terra latentes hic reperiri uideamus, et nobilium ibidem sint antiquorum monumenta edificiorum. Aemulantur hunc, de quo loquimur, uicum in domorum templorumque structuris duo alii maritimam oram sortiti uici in diesque magis ac magis excrescunt.

Largitatis et opulentiae indigenarum monasterium diui Petri Martyris Monasterium sancti Petri Martyris ordinis pradicatorium. breui tempore excellenter ab eis exstructum necnon et frequentes in singulis quoque uicis ualde pulchre nostris diebus erecte ecclesie fidele praebent testimonium, praecipue hoc in tempore, in quo iuxta certissime ueritatis uaticinium refriguit charitas multorum. Math. XXIIII. (239) Quid, si omnes huius agri fructus eorum essent? Potior enim fructuum ibidem collectorum ad hanc, in qua sumus, urbem (nam uester iste fere totus ager est, illi autem coloni sunt) pars defertur.

Neque ommittendos existimo lembos seu miorones cum caeteris minoribus nauibus ac retibus octuagenarium numerurm supra centum apud eos excedentibus (aestiuo duntaxat tempore) piscationibus deputatos, quorum usu singulis annis ex piscibus magnam pecuniae summam sortiuntur. Aptissimam enim piscationi hanc insulae partem esse constat tum ob frequentes amplosque maris sinus, tum quia nullibi circa insulam mare est sordidum aut lutosum, sed ubique ob notabilem circa littus profunditatem clarum ac temperie quadam inter frigidum et calidum piscibus ualde grata praeditum, tum quia per late patentia aequora Ionicum Apulumque ac Illyricum saeuientes uentorum procellae uel inuitos pisces tutiora petere loca compellunt.

Frequens hinc emendorum causa piscium ex diuersis mundi partibus mercatorum est ad haec loca concursus, Frequens ad Pharam mercatorum conuentus. ex quorum conuictu non minus nostrates quandam argutam astutiam quam copiosa fortunae bona contraxerunt. Quid dicam de onerariis eorum nauibus, quibus uinum, ficus, salsamenta et huiusmodi ad longinquas partes deducunt, cum aliquem ex ipsis quinque haud spernendae quantitatis nauium nouerim esse possessorem? Industrii enim uiri sunt et torporis ignauiaeque penitus inimici.

Quapropter neminem capiat admiratio duas olim, alteram ab oriente, alteram ab occidente, cuius supra meminimus, egregios sortitas portus hoc in agro urbes exstitisse, Due olim urbes in hoc agro fuerunt. ipsa ruina pristinam earum dignitatem prodente, apparentibus ibidem adhuc pluribus magnis edificiis et ex Pario lapide truncatis et semicorrosis heroum imaginibus necnon et lithostratis uarias bestiarum et syderum formas prae se ferentibus. Quae non nisi praestantis uestigia sunt ciuitatis. Visuntur et in medio huius agri solo aequata ampla aedificia exstantque ibi, inter frequentes quadratorum lapidum aceruos, dulcium aquarum putei multaque alia magnum et nobile oppidum olim ibi fuisse indicantia. Oppidum in medio agri. Est et unum adhuc fere integrum inter montes oppidum Oppidum inter montes adhuc fere integrum. urbi, quae orientalem agri huius regionem obtinebat, supereminens, iuxta quod ad iactum sagittae ex quadratis mirae magnitudinis lapidibus turris est unicum habens angustum hostiolum, in qua ob antiquitatem nullum cementi uestigium apparet. Sunt et in plerisque aliis huius insulae locis humanae habitationis uestigia, in quibus antiqui illi Pharenses uicatim habitauerunt. Ex his collige praeter primariam, in qua sumus, urbem, quae a meridiolani (240) insulae parte posita Pharum proprie, uulgo autem (sicut Calepinus prodit) Lisna, Calepi. in dictione Pharum. (241) corruptius autem Lesina dicitur, Pharum, uulgo Lisna, corruptius Lesina dicitur sex in hac insula olim oppida absque uillis,quae numerosae erant, exstitisse. Sex praeter primariam urbem in insula Phara oppida. Ex quibus pristinae Pharensium uires metiri debent, quibus olim una cum Lyburnis, qui (ut Vegetius Veget. de re mili. li IIII. capitulo. (242) et Robertus Valturius tradunt) Rober. Val. de re mi. li. XI. (243) Dalmatae sunt, maris imperium sibi uendicauerunt. Hinc Firmicus Firmicus. (quemadmodum Calepinus refert) Cale. in dict. Liburnia. (244) Liburnicum imperium usurpat pro nauali. Hinc et Lucanus: Lucanus. (245) Pugnacesque mari Graiarum classe Lyburni. Nam (sicuti ex Polybio facile haberi potest) Poly. lib. II. (246) Dalmatae ac Lyburni nunquam maiori felicitate quam, dum eis Demetrius Pharius imperabat, naualia praelia exercuerunt. Sed ad Pharam insulam, unde digressi sumus, reuertamur.

Cuius meridionalis plaga Meridionalis plaga Pharae maximam Illyricum sulcantibus aequor utilitatem praebet tum ex obiectu cuiusdam insulae, quae Torta (247) dicitur, in qua exstat monasterium deiparae uirginis Mariae ordinis praedicatorum, Insula Torta in qua monasterium beatissime uirginis Mariae. circa quam frequentes et optimi portus sunt, tum ex quibusdam aliis minoribus insulis centum quinquaginta stadiis occidentem uersus a Torta distantibus, quinque millibus passuum usque ad finem Pharensis insulae paralello tractu currentibus, inter quas et Pharam mare duodecrm stadiorum latitudinis inexhauribili piscium omniphariam multitudine scaturiens, Mare Pharium inexhauribili piscium multitudine scaturit. nonnullis quietissimis maris sinibus hinc inde patentibus, in quibus nec uenti nec unde saeuiunt, situm est, licet totum hoc maris spatium inter Pharam et praefatas insulas, ipsis insulis tumentium undarum fluctus propulsantibus, tutum nauibus praestet hospitium totusque locus iste a nautis optimus portus aestimetur. Per quem necesse est, praesertim in hyeme, ex Venetiis ad Graeciam Siciliamque et ad caetera orientis loca nauigantes uel inde Venetias uersus tendentes, si maxima uolunt maris discrimina euitare, suum iter dirigere, quamquam (estiuo duntaxat tempore) aliquando nonnulli nautarum inter has insulas et Issam, cuius supra meminimus, octo millibus passuum ab his distantem nauigare non uereantur.

Tendentibus enim hac Venetias uersus ex Graecia huius tractus in principio tribus clausus monticulis, medio caeteris eminentiore arcem inaccessibilem ualidissimo firmatam muro praeruptis Vrbs Pharum describitur. (ut Sabellicus inquit) Sab. aenea. IX. libro II. (248) et de gestis Vene. lib. IIII. (249) undique rupibus in uertice gestante, multarum capax nauium portus a dextris obiicitur, cliuo asperrimo et perangusto aditum ad ipsam arcem ab occidentali parte, a qua munitissimae tres exstant turres, perquam difficilem exhibente, Arx Pharensis munitissima sub qua urbs Pharum dicta per totum hunc montem expanditur magnamque partem urbs ipsa capiens plani, quod iacet inter montem ab oriente septingentarum fere domorum quadrato lapide sumptuose aedificatarum suburbio pressum et eum, in cuius uertice arcem exstare diximus, orientali ac meridionali aurae, unde portum mare influit, peruia situatur. Residuum plani inter hos duos montes duo ampla fora cathedralem perquam speciosam simul cum Antistitis domo aedem circunstantia efficit, superiori foro, qui ad orientem prospicit, se aquarum fontibus ac uirentium ortorum giro gratum reddente, inferiore autem usque ad monasterium sanctissimi Marci euangelistae, quod fratres ordinis praedicatorum circa littus maris in radice occidentalis monticuli sub regulari instituto incolunt, protelato. Vbi inter caetera hoc forum, quod ualde magnum est ipsum uenustantia, exstat prae foribus episcopii cisterna mirae magnitudinis, cui aequalem me nunquam uidisse reminiscor. Quid dicam de pulcherrima praetoria aula Praetoria aula. magnificis quatuor turribus ab occidentali ciuitatis parte iuxta aedem diui Marci euangelistae uallata, portui ac foro excellenter imminente, in qua late patens est curia, duae cysterne, ampla caenacula, iocunda deambulatoria, uaria aestiua ac hyemalia iudiciorum loca, et (ut breui seimone multa complectar) magnis sumptibus regio (ut dici solet) apparatu cuncta intus forisque disposita? Consulto priuata dimitto aedificia (quoniam, si cuncta sermone cpmplecti uoluero, nimium nostra excrescet oratio), nostri tamen caenobii ex opposito episcopalis aedis in littore maris (ut praefati sumus) siti amoenitatem non praetermittam. Cuius templum beatassimo Marco euangelistae dicatum (quemadmodum antiquiores refferunt) nobilium capella nuncupatur. Monasterium s. Marci ordinis praedicatorum. Extra quod maiores nostri, praesertim patritii, cadauera suorum sepeliri nephas esse arbitrabantur. Quod uelut specula quaedam sic foro ac portui supereminet, ut singula in eis reperta ac fere omnes urbane et suburbanae domus et ipsa arx ac principis palatium necnon et quaedam insulae, quadraginta milibus passuum hinc distantes, facile ex eo ualeant conspici et discerni. Missam facio competentem quo ad singula huius monasterii dispositionem, egregiam bibliothecam, spatiosa uiridaria, spinam corone domini eiusque sacratassime crucis portionem caeterasque sanctorum reliquias ac multa huiusmodi, silere tamen indignum duco docte probateque in moribus iuuentutis uestratum sub obseruantia regularis instituti hoc in monasterio alitae numerositatem, quorum opera, deo optimo fauente, haud parum splendoris uestrae huic urbi (ni fallor) est accessurum. Nec desunt etiam hisce temporibus hoc in monasterio (quemadmodum uos ipsi cernitis) uiri apprime eruditi, qui edificare proximos in salutem uerbo et opere sunt efficaces. In conuentu s. Marci multi uiri periti.

Exstant et duo alia monasteria, alterum ordinis Heremitarum sub titulo diui Nicolai in summo suburbani montis uertice situm, Monasterium s. Nicolai ordinis Heremitarum. alterum sancte Crucis parua spatii intercapedine a suburbio ad meridionalem plagam remotum ordinis Minorum regularis uitae, amplum et pulchrum, probatorum religiosorum in uita et moribus copia non minus quam edifficiis clarum. Monasterium s. Crucis ordinis Minorum. In quo imaginem beatissime uirginis Mariae multis et manifestis pollentem miraculis merito praecipua deuotione ueneramur.

Cuncta haec de Pharo ideo dixerim, Cur haec de Pharo dicta. ut ex continentis soli uicinitate commeatus, frumenti pecudumque ac armentorum, quorum apud adiacentes nobis regiones ingens est copia, facilitatem et ex ipsius urbis maritima opportunitate, ad quam, uelint nolintue, fere omnes Illyricum sulcantes salum cum mercibus appellere necesse est, diuitias et ex frequenti diuersarum nationum ad hanc urbem appellentium conuictu urbanitatem et uenustissimos Pharensium mores intuearis. Nam quicquid diues producit oriens, quicquid pingue parturit Latium, quicquid ferox gignit Illyria, quicquid aprica generat Aphrica, quicquid aspera affert Hispania, quicquid horrida permutat Scythia, quicquid felix prodit Arabia, quicquid uerbosa educit Graecia, frequenti hac in urbe est successione uenale. Magna rerum Phari commoditas.

Iocundum spectaculum et urbana curiositate laborantibus satis expetibile singulis fere diebus diuersarum nationum uiros nauigio sibi inuicem hac in urbe succedentes intueri. Vidi frequenter portum hunc prima luce esse sine nauibus, uespere autem uiginti aut triginta naues magnas in eo numeraui. Haec non tanquam uobis ignota refferro, sed ut priscas legentes historias nouerint Romanos olim Pharum curasse funditus euertere, ne Pharenses Dalmatas Liburnisque ac Histris et Attintanis, qui (ut Strabo inquit) Strab. lib. VII. in fine. (250) in sinu Ionico Macedonibus aplicantur, magnaeque parti Epiri ac Etholiae (quemadmodum Polybius Poly. lib. II. (251) Appianusque Alexandrinus meminerunt) Appi. de bel. Illyri. (252) imperare consueti (253) frequentibus eos praeliis fatigarent. Sic enim afflictis Pharensibus harum se regionum dominos fieri posse Romani arbitrabantur. Nam cum Agron, Pleurati filius, Illyriorum rex, Agron rex Illyriorum pedestribus equestribusque (ut Polybius auctor est) Poly. lib. II. (254) copiis opido polens, Etholos, magna potentia fraetos, longa obsidione Midionios (255) fatigantes, decem milibus Illyriorum centum lembis impositis, fudisset, magno pauore uniuersa perculsa Graecia (ut idem Polybius asserit), uita functus Teuce, uxori suae, quam Lucius Florus Teusam, Luci. Flo. de bel. Illy. (256) diuus autem Hieronymus Teutam appellat, Hiero. contra Iouinia. capi. XXVII. (257) Teuca, quae et Teusa ac Teuta, regina Illyriorum. imperium dereliquit. Quae (sacuti ex diuo Hieronymo supra diximus) magna praedita castitate frequenter cum Romanis feliciter decertauit. Huius auspitiis Demetrius Pharius, postea Illyriorum rex, agros Eliensium et Messeniorum tempore primi belli Punici populabundus percurrit Phaenicemque, faelicissimam (ut Polybius scribit) Poly. lib. II. (258) Epiri urbem, diripuit fusisque posthaec aperto Marte Epirotis, omnibus Graecorum maritimis ciuitatibus magno timore consternatis, Dirachio grauibus cladibus affecto, Corcyram, praestantissimam Etholorum urbem, diutina obsidione fessam cepit multisque aliis strenuis facinoribus se celebrem exhibuit. Interea Romani a Theuca pluribus lacessiti iniuriis, praecipue quod, dum Theuca Issam obsideret, eorum legatum licentiosius locutum occidi fecerat, ducentarum nauium (quemadmodum Polybius dicit) Poly. lib. II. (259) classi Caio Fuluio consule praefecto, cum uiginti milibus peditum et duobus milibus equitum, quibus preerat Aulus Posthumius alter consul, contra Theucam profecti, Ducente naues et uiginti milia peditum ac duo milia equitum cum duobus consulibus contra Teucam a Romanis directa. defficientibus ad eos pluribus Illyriorum ciuitatibus, icto cum ea post longa certamina dere, Demetrium Pharium regem Illyriorum consules esse ouluerunt. Demetrius Pharius per consules rex Illyriorum decernitur. At Demetrius more impatiens (erat enim animo ferox, corpore, ut Polybius refert, robustus, Poly. lib. III. (260) praeliis ab ineunte aetate assuetus) nullo ad Romanos sociosque Romanorum habito respectu coepit multos bello lacessere. Sub eo militabant Illyrii tanta faerocitate praediti, ut ueluti communes hostes omnibus terrori essent. Nam (quemadmodum Polybius dicit) Poly. lib. II. (261) quocunque se uertebat Demetrius, quasi tempestas, quaedam cuncta prosternebat. Demetrius uelut tempestas, quo se uertebat, cuncta prosternebat. Multa Demetrius prius audacis fortissimique uiri opera ediderat, quibus opinatissimus reddebatur. Antigono enim, Macedonum rege, memorabile illud inter Euam et Olimpum sociale certamen contra Cleomenem, regem Lacedemoniorum, cuius Plutarchus meminit, Plutarc. de Cleomene. (262) quod Cleomenicum bellum dicitur, magno gerente discrimine, Demetrius cum Illyriis, primas belli partes suscipiens, incredibili audacia hostes (ut Polybius meminit) Poly. lib. II. in fine. (263) per arduum cliuum agressus Antigono uictoriam obtinuit. Cleomenico bello interfuit Demetrius. Classemque post obtentum Illyrii imperium cum Scerdelaida, Scerdelaida Illyrius. qui ei in regno successit, (ut Polybius inquit) Poly. lib. IIII. (264) partitus, Scerdelaida ad eius imperium cum quinquaginta lembis Naupaphctum et Achaiam hostiliter deuastante, ipse cum totidem lembis Cycladas insulas, unde Pharenses originem traxisse Strabo autumat Strab. li. VII. (265) (nam Paros, a qua Parii, quos Pharum edificasse Strabo auctor est, Cycladibus insulis, ut Plinius inquit, Pli. lib. IIII. ca. XII. (266) connumeratur) ferociter est depopulatus. Regno deinde pulsus Philippo, regi Macedoniae, diuersa praelia praesertim contra Etholos gerenti in consiliis et bello sic astitit, ut magnam cum Arato, duce Acheorum, Aratus dux Acheorum. eiusdem gloriae partem (ut Polybius astruit) Poly. lib. V. (267) sibi uendicaret. Demetrio igitur (ut praefati sumus) cuncta uelut turbine quodam euertente, Romani cum ingentibus copiis Paulum Emilium et Marcum Lelium consules (quemadmodum Titus Liuius scribit) Titus Liuius dec. III. lib. II. (268) contra Demetrium misere, Paulus Emilius et Mar. Lelius consules contra Demetrium directi. Polybus autem nulla Marci facta mentione Paulum Emilium aduersus Demetrium directum esse dicit. Poly. lib. III. (269) Qui Dimala,(270) quam Strabo Dalmium uocat, Strab. li. VII. (270) a qua (ut supra meminimus) Dalmatae dicti sunt, septimo die expugnata compertmn habens Demetrium cum sex millibus ueteranorum Sex milia ueteranos secum Demetrius habuit Phari. Pharum secessisse, ueritus longam futuram obsidionem, nam (ut Polybii uerbis utar) Poly. lib. III. (272) Pharum erat urbs natura loci munitissima Pharum munitissimum. et ellectorum ex omni numero militum praesidio firmata, commeatu praeterea et caeteris rebus ad bellum necessariis abundans, centesime quadragesime olympiadis anno primo, hoc est anno ante incarnationem filii dei ducentesimo sexagesimo secundo, Anno ante incarnationem filii Dei ducentesimo sexagesimo secundo Pharum fuit euersum quo tempore fidissimam illam Saguntum in Hyspania cepit Hannibal, callide Pharenses opprimens ad extremum excidium perduxit. Intempeste enim noctis silentio in densissima prope urbem sylua copias delitescere iubens, Stratagema Emilii contra Pharenses. postero die (quemadmodum Sabellicus Sab. aenea. V. lib. primo. (273) post Polybium Poly. lib. III. (274) dicit) cum uiginti nauibus ad portum, qui nunc (ut reor) Socholica dicitur, Portus Socholiza, in quo exstant magni acerui lapidum super sepulchris ibi occisorum. urbi uicinum ipse applicuit. Cui obuiantes Illyrii descensum in insulam acriter pugnando inhibebant. Exhausta interim militibus ciuitate (omnes enim ad pugnam tumultuarie confluxerant) delitescentes in sylua Romani colem inter portum et urbem natura munitissimum occupauerunt. Quod uidentes Illyrii structa acie Romanos bellum non detractantes ex cole perturbaturi agrediuntur. Cumque diu acriter pugnatum esset urgentibus a fronte et a tergo Romanis (nam ex nauibus milites in insulam descenderant), multis cum ipso Demetrio (ut Appianus dicit) Appi. de bel. Illyri. (275) ex Illyriis neci datis, Romani uictores exstitere. Polybius autem, Poly. lib. III. (276) cuius sententiae alludit Titus Liuius Titus Liu. dec. III. lib. II. (277) et Sabellicus, Sab. aenea. V. lib. primo. (278) Demetrium fuga elapsum lembis, quos tribus in locis in insula, si quid tale accideret, paratos habebat, ad Philippum, regem Macedoniae, tradit confugisse. Quem (sicut Iustinus asserit) Iusti. de uir. illust. li. XXIX. (279) sua oratione impulit, ut Romanis bellum inferret. Apud quem usque ad extremum uitae sue magno in precio habitus, dum ex sententia Philippi urbem Messeniorum ardentius oppugnat, ab hostibus interfectus fuit. Demetrius ardenter pugnando occubuit. Multa in ipsum Polybius Poly. lib. III. (280) Appianusque Appi. de bel. Illy. (281) factiose dicunt nimiam audatiam, alieni aeris cupiditatem, rapto enim (ut illi aiunt) uiuere consueuerat eidem ascribentes. Mirari satis nequeo, qua fronte quoue quis animo tantum audet in Demetrio uituperare, quod in Alexandro Magno, quod in Hercule, quod in Hannibale, quod in ipsis denique Romanis ac caeteris ducibus regibusque summo solet preconio laudari, efferri, commendari? An non Romani aliena rapiebant? Nunquid Alexander orbem, quo per phas et nephas potiri statuerat, ipse effinxit? Nisi forsan ideo Demetrium quis uituperet, quia minora et pauciora quam hi rapiebat. Sed ad captam Pharensium urbem reuertamur. Emilius Pharo potitus, ammissa apud Illyrios, quemadmodum Petrus Marsius dicit, notabili sui exercitus portione, Petrus Marsius li. VIII. super Siluio Italico. (282) ipsum funditus euertit precauens (ni fallor), ne Pharenses, patria eorum incolumi, proprias ulturi iniurias, uendicato sibi iterum maris imperio, Romanorum in Illyrium et Graeciam nauigationes impedirent. Sed qui casus qualesque fortunae Pharensium in posterum fuerint (tametsi Strabo Strab. li. VII. (283) et Plinius Pli. li. III. c. XX et XXV. (284) ac nonnulli alii eorum meminerint) haud satis compertum habeo, nisi quod post longa certamina et sociale bellum, quod, quemadmodum iam praefati sumus, Pharenses cum Nerentanis gessere contra Venetos, tota fere Dalmatia Venetorum partes (sicut Sabellicus dicit) Sab. aenea. IX. libro II. et de gestis Vene. lib. IIII. (285) sponte secuta, Pharenses extrema quaeque, ne quid seruile eis accideret, experiri parati, anno domini nongentesimo octuagesimo septimo ab Vrseolo, duce Venetiarum, euersa funditus eorum urbe, quam pro moenibus fortissime, quamdiu licuit, tutati sunt, uicti fuere. Vrseolus dux Venetorum Pharum euertit anno domini DCCCCLXXXVII. Variis posthaec uniuersa Dalmatia ob inextinguibiles inter Venetos et Ligures inimicitias casibus agitata, aucto mirum immodum Venetorum imperio, reedificata prius per uos urbe uestra, inito cum eis perpetuae pacis foedere, praecipuis ornati priuilegiis (nam et senatum habetis et quaestores ipsi deligitis uestrique iuris est aerarium), multis donati immunitatibus, gratissima potiti libertate Venetis usque ad hoc tempus fidelissime coniungimini. Qui etsi, dum aequam in Republica partem singuli queritis, in uarias saepe discenssiones deueneritis, semper tamen uirili strenuoque contra aduersarios usi estis animo, cum is omnium Pharensium, et nobilium et plebeorum nec non et ruralium, mos esse uideatur, ut malint mortem uiriliter oppetere quam uel leui seruili iniuria perstringi.

Hinc praeclarissimum illud facinus naualium sociorum triremis, cui praeerat Nicolaus Paladinus, patritius Pharensis Nicolaus Paladinus eques auratus. (non enim nisi patritii triremibus praeficiuntur). Quod utique memoria dignum opus pristinam Pharensium uirtutem uitales reducit ad auras. Nam cum maximis agitata procellis Pharensium triremis portum, in quo, ignorantibus nostris eas ibi esse, parate ad pugnam septem Turcarum erant biremes, illapsa esset, insurgentibus in Pharenses nihil tale ueritos Turcis, tanto se animi uigore pugnandique pertinatia Pharenses tutati sunt, quod, protracta per octo horarum spatium pugna, uix pro quatuor biremibus sufficientes naute Turcarum superfuerunt. Postremo Turcis pugna detractantibus, nonnullis ex nostris desideratis caeterisque fere omnibus magnis confectis uulneribus, Pharenses clara potiti uictoria ad suos regressi sunt. Quamobrem Nicolaus Paladinus (quemadmodum nos ipsi uidimus) Senatus Veneti consulto militari honore togaque aurea ob suscepta uulnera pugnandique constantiam donatus, diuitiis et immunitatibus simul cum caeteris naualibus sotiis pro meritis auctus fuit.

Taceo filium eius Paulum, uirum utique, si ingenium, si eruditionem, si forme specimen inspicias, imperio dignum. Paulus Paladinus aprime eruditus. Qui post doctissimas de ueri sacerdotis offitio lucubrationes, ipsius patre febribus egrotante, cum triremi preesset, gesto apud Liburnum prope Pisas cum Genuensibus praelio sic amicos in spem erexit, quod nisi immatura mors eum e medio sustulisset, eternum sibi breui tempore (quemadmodum omnes opinabamur) strenuitate nomen fuisset assecutus.

Sed nec Andreae Bonini Andreas Boninus. naualiumque sociorum suae triremis, Turcis Calcidem obsidentibus, mors incruenta fuit, qui ad unum caesi, ingenti Turcarum strage peracta, magis uictores quam uicti periere. Quid dicam de Michaele Nicolino Michael Nicolinus. malente sub Lisio, Epyri oppido, cum omnibus suae triremis nautis Turcharum gladio mortis iura experiri quam in minima parte a prisca Pharensium strenuitate degenerare? Nec Iacobum Barbum Iacobus Barbus eques deauratus. ommittendum esse puto, qui laboranti Methone, oppido Achaie, sub quo olim (quemadmodum Sabellicus repetit) Sab. aenea. IIII. lib. III. (286) Philippus, rex Macedoniae, altero lumine sagitta captus fuit, per mediam Turcharum classem remulcho illapsus, suppetiis allatis, capta urbe, quam cum suis diu constanti animo tutatus fuit, grauiter sauciatus Turcharum captiuus esse didicit. Magna deinde pecuniae summa a suis redemptus, ob praecipuam eius uirtutem a Venetis aequitis aurati insigniis sublimatus, magno in praecio usque ad ultimum uitae suae ab eisdem Venetis habitus est. Sed nec Petri Blasei, Petrus Blasius. consobrini mei, partam de piratis uictoriam tacebo. Cui ampla et ad pugnam oneraria sua naue apta Aphricum littus sulcanti (Angliam enim uersus tendebat) cum allatum esset tris Venetas rostratas naues a quodam pirata Hispano uastissimam habente nauim in Carthaginensi portu longa obsidione fatigari, ita iniquo tulit animo, ut postposita propriae salutis cura (febribus enim laborabat) neque hostium multitudinem (trecenti enim fuisse dicuntur) neque nauis aduerse notabilem supra suae nauis magnitudinem neque aeneorum tormentorum machinas, quibus hostes summopere polere ferebantur, uel tantillum ueritus extemplo piratas agrediendos iudicauerit. Nec mora, flante prospero uento, capescentibusque alacri corde praelium Pharensibus, protracta diu pugna, paucis e nostris desideratis, incensa hostium naue comprehensos piratas ad unum enecauit. Mira refferam, uobis tamen notissima. Tanto animi ardore a nostris pugnatum fuit, quod inter caeteros Andreas Stipichius Andreas Stipichius. spiculo balista excusso per medium pectus a laterae dextro (quemadmodum ego ipse cicatrices inspexi) transfixus non prius se uulneratum esse aduertit, quam direpta per socios nauales hostium naue arma deposuit. Accedit et Vittus Gazarus Vittus Gazarus. praeclarum inter confertissimos Turcarum cuneos facinus in Marbegum, Marbegus. cuius Sabellicus meminit, Sab. aenea. X. lib. VII. (287) Fori Iullii depopulatorem, trino sibi prius inflicto uulnere, praecipiti in flumen saltu salutem suam quaerere compulsum. Qui innumera Turcarum multitudine in eum ruente memorans se Pharensem esse seuientis more leonis toruo tello, magna hostium caede, propriam mortem ultus inter aceruos a se trucidatorum expirauit. Enimuero (ut fama fuit), si mille in castris Venetorum Vitto similes uiri fuissent, minime tam faeda plaga Christianum nomen affectum, minime tot castra, tot pagi, tot uille conflagrate, minime innumerabilis multitudo hominum et pecudum fuisset abducta. Nec silentio praetereundum esse puto recentem octo ruralium ex Pharensibus nautarum prius cum mioparone, deinde cum duabus biremibus mioparoni uehementer laboranti suppetias ferentium circa littus Appulum atrocem pugnam, Atrox nauales praelium. quando quidem aedita prius magna Turcarum caede (nam quadraginta desiderati, duplo plures Turcis ipsis refferentibus uulnerati fuere) nostri magis uictores quam uicti felices spiritus caelicolis reddiderunt. Vnus ex nostris inter pugnandum magnis uulneribus affectus in mare cadens, abducentibus eum e conspectu Turcarum undis, tota nocte, modico eum ligno sustolente, per freta agitatus ad insulam Diomedeam, Diomedea insula. Diomedis monumento (ut Plinius inquit) Pli. lib. III. capitu. XXV. (288) conspicuam, applicuit curaque religiosorum ibidem degentium refocilatus ad patriam incolumis reuersus est. Si cuncta uestrae generositatis, praesertim naualia opera recensere uoluero, tempus me deficiet, quia singulae fere, quibus multum poletis, naues plura praeclara facinora contra hostes ediderunt.Pharenses nauibus polent.