CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 167065 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/167065.

Nodus 167065 in documento kunic-r-epigr.xml


1165. [1159.] In quemdam affirmantem "Foeminam cuilibet viro gratam esse". Juppiter egregium doctorem, arcana latentis Omnia naturae qui penitus reserat In lucem expromens ignota atque abdita rerum Quas miro primus viderit ingenio! Nuper ut oraclum ceu fundens pectore ab alto, "Nulli non", inquit, "foemina grata viro est". Obstupui occulti nil non cernentis acumen, Cui Plato, cui magnus cedat Aristoteles.