CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1669819 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1669819.

Nodus 1669819 in documento pribojev-v-or.xml


Encomium Thomae Nigro alias episcopi Scardonensis et Traguriensis in Vigilias magistri Vincentii Priboeuii Pharensis ordinis praedicatorum. Quantum Hieronymo, tantum tibi Dalmata debet, Vincenti, Pharii stella serena soli. Ille decus nostrum, nostrae tu gloria gentis, Quam merito cunctis gentibus anteferas. Hic calet innumeras linguas moresque uetustos, Tu nostri generis gesta uetusta canis. Ille docet Christi, populi tu dogmata Slaui, Cuius et ipse fuit stirps et alumnus acer. Semper utroque igitur tanto se iactet alumno Dalmaticum pariter Slauonicumque genus. Plaudat et Illyricum magnum, laetetur et Istrum, Unde genus Slauis, fons et origo fuit. Quas tibi, Vincenti, pro tanto munere grates, Quae tibi pro meritis gens tua dona dabit? Copia nulla tibi nec flaui cura metalli, Quo uix in triplici ditior orbe uiget. Quod superest igitur, uotis et thure Sabaeo Et lachrymis superum conciliandus amor. Terra tibi ut tutam, nitidum se praebeat aer, Aequora sint nullis exagitata notis. Ut tibi Nestoreos tribuant pia numina fastos, Dent tibi Cumaeos fata benigna dies. Plenus ut hac uita uita potiare perhenni Hic, ubi mors ultra nec dolor ullus erit, Sed uer perpetuum, sed pleno copia cornu, Sed Deus et genitus ingenitusque simul. Ille pater rerum, totum qui condidit orbem, Spiritus ille sacer trinus et unus idem.