CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 1669466 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1669466.

Nodus 1669466 in documento sobota-i-epist-vallar-5.xml


Idem ad eumdem.

Maxima laetitia affectus fui, Maphee suavissime, ex iocundissimis tuis litteris, quas hisce diebus veluti quoddam excellens munus deorum suscepi, quibus scribis Patavinam urbem adhuc pestifero sidere commoveri: nullum tamen ex domesticis sociis meis hoc morbo occubuisse: qua ex re diis gratias habeo. Quod autem scribis senatorio viro domino Andreae Venerio meam commendationem pergratam fuisse, hoc profecto semper praedicavi: me sibi gratissimum esse. Corniolam, in qua mortis effigies sculpta sit, citius quoad potero compertam ad ipsum mittam. Haec de his.

Hoc unum te, Maphee praestantissime, nolo latere: patri tuo, nostro praetori clarissimo, litteras quas ad me scribis tantae voluptati esse ut nihil supra meque saepenumero solet exorare, ut cum litteris meis te ad scribendum excitem; qua ex re, si patrem tuum magna voluptate explere vis, saepius illo tuo stilo litterali ad me scribas; mihi etiam tuis litteris nihil iocundius ex Italia afferi potest, praesertim si ad me scribes quo pacto animosissimus Gatamelata sua egregia virtute ac suo ductu nobis excellentem victoriam peperit, quae nobis maximae voluptati esse debet, hostibus vero ad aeternum terrorem. Reliquum est, ut clarissimo viro domino Zachariae patruo tuo me diligentissime commendare velis; praestantissimo etiam iuris consulto domino Andreae Venerio. De incolumitate etiam Patavinae urbis ad me diligentissime scribes, mihi pergratum erit, quidve in hac re in futurum sperandum sit.

Vale et incolumitati tuae servias, in qua et mea est. Ex Tragurio Pridie kal. septembris. Zorzi Vallaresso trogirski je knez 1438.