CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 166671 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/166671.

Nodus 166671 in documento kunic-r-epigr.xml


1152. [1146.] [  779] In Postumum datam fidem non tenentem. Quae dixi cuicumque semel, stant firma, labascit Nec mihi coeptum unquam, Postume, consilium. Te quoque firmum animi constanti mente putabam Propositum atque datam posse tenere fidem. Non potes, ut video: dicta et promissa retractas. Heu stipula, heu siccis mobilior foliis! I, quemvis alium posthac tibi quaere sodalem; Odi ego, qui probrum non putat esse levem.