CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1666523 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1666523.

Nodus 1666523 in documento andreis-f-carm-h46.xml


Ad Caesarem Maximilianum Tranquillus Cf. Varia Dalmatica, f. 33-33v; post 1562, ante 1571 Humanis frustra contendis, maxime Caesar, Viribus a capite horrendum depellere Turcum, Quem Deus ob populi scelus immanemque trucemque Carnificem immisit, semper qui cote cruentos Exacuit gladios nostris ceruicibus instans, Donec ad interitum redigat uestigia Christi. Sed tamen euicta diuini numinis ira, Mutato ingenio populorum lumine uitae, Omnia prosternes quae nunc horrescimus audax, Barbaricaeque cadent perculsae Herebique phalanges.