CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 166546 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/166546.

Nodus 166546 in documento kunic-r-epigr.xml


1149. [1143.] "Tangere enim ac tangi gaudet vitiosa libido". Ad Postumum dextram Pollae dextrae perpetuo jungentem. Krša Foedus amicitiae simul ictum est, Postume, Pollam Teque inter, dextrae dextraque juncta fuit. Nil opus est istud nulla non luce novari, Et vestras cupide jungier usque manus. Quod semel est factum non turpiter, hoc, mihi crede, Ambo jam facitis turpiter assidue. Tangere enim ac tangi gaudet vitiosa libido: Purus amor dulci pascitur alloquio.