CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 164438 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/164438.

Nodus 164438 in documento kunic-r-epigr.xml


1080. [1074.] In quemdam, de eximiis Theonis scriptis insulse judicantem. Eximii, quae tu dixisti insulsa, Theonis Scripta lego atque mihi mirifice sapiunt. Et mire insulso te te reor esse palato, Cui sale tam multo sparsa nihil sapiunt. Mi risum haec moveant: risu tibi scurra, popellum Qui tenet in triviis, ilia concutiat.