CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 164376 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/164376.

Nodus 164376 in documento kunic-r-epigr.xml


1078. [1072.] In Lupum, se ob pauca et fatua carmina vatem credentem. Carmina quod scripsit nec multa et stulta, videtur Esse sibi vatum jam Lupus in numero. Est certe in numero, numerus modo, nomen inane, Forma levis, volitans et sine re species, Tam verus vates, quam, pingui corpore dempto, Quae cassa est, veram dicimus esse nucem.