CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1638517 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1638517.

Nodus 1638517 in documento banic-j-epist-1515-01-17.xml


Amboise, G.: Lettres: Avec plusieurs autres lettres, Memoires et Instructions ecrites depuis 1504. jusques et compris 1514. Divisees en IV. Tomes et enrichies de Portraits en taille douce. v. 2 : Foppens, 1712, s. 235 (Google Books). 17. Janvier. 1514. stile de France. Serenissima Madama.

Humillima commendatio, licet nunquam fuerit tanta facilitas, vel totaliter humiliandi Venetos, vel eos saltem ad debitas conditiones pacis compelendi, sicuti nunc est, nihilominus ita volente Beatitudine Pontificis constringitur haec pax Veneta, pro qualitate rerum, satis iniquis pro Caesare conditionibus: cum ex hac pace datur vita ipsis Venetis et utinam non fomentum ad pristinum omnia deducenda: conditiones autem, que missae sunt ex Urbe, includuntur hiis. Ad eas Caesar respondit se eas comprobare, dummodo quilibet retineat id quod ad presens tenet, et quod Pontifex legitime caveat se in ea re non arbitraturum nisi ex voluntate Catholice Majestatis, et de his credo latius Serenitas Vestra admonetur per litteras Reverendissimi Domini Cardinalis Gurcensis qui rem hanc curat.

Galli damnato et reprobato Conciliabulo Pisano et omnibus in eo actis et inde secutis, adheserunt Concilio Lateranensi quos Pontifex cum rejicere non potest, quandoquidem Ecclesia nunquam redeunti claudit gremium, benigne complexus est eos, et quum in mandato Regis Francie super hujusmodi adhesione taxabatur Caesar, Comes Carpensis protestatus est in Concilio contra eandem taxationem, cujus protestationis copia hiis annectitur.

Serenissimus Rex Portugalie auxit regnum suum in Africa, potitus est Marochio, et aliquibus locis insignibus Mauritaniae, reliqua omnia latius continue intelligit Serenitas Vestra per litteras Domini Ludovici Marraton.

Commendo autem me humillime bone gratiae Serenitati Vestrae quam omnipotens faelicem et incolumem conservare dignetur. Ex Inspruk die xvij. Januarii anno Domini M. D. XIIII. Excellentissimae Serenitatis Vestrae Humillimus servitor Jacobus de Bannissis
a tergo: Serenissime Domine.