CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 163796 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/163796.

Nodus 163796 in documento kunic-r-epigr.xml


1060. [1054.] Ad Postumum, semper magis magisque inepta dicentem. Multa Lupus dicit, multa et tu dicis inepte, Postume, tu gravis es mi tamen, ille levis: Spes etenim est, doctus post res ut dicat ineptas Ille aliquid, nosci quod queat utiliter. A te quod sperem, nihil est; effatus inepta, Expecto, dicas semper inepta magis. Disce aliquid, facies spem tu quoque, te quoque fantem Qualiacumque aequis auribus excipiam.