CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1637060 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1637060.

Nodus 1637060 in documento modr-n-navic.xml


1 Reuerendissimo in Christo patri et domino Domino Stephano Archiepiscopo Colocensi dignissimo Nicolaus Episcopus Modrussiensis salutem exoptat sempiternam.

2 Solent qui longinquas adeunt terras reuertentes e peregrinis deliciis munuscula amorem suum testantia carissimis suis deferre. Cum autem ego te in carissimorum uel parentum uel dominorum numero habeam, ac ne omnino uacuis ad te reuertar manibus, munera tibi ex Italis mercibus quas olim in exiguo ingenioli mei penu recondideram recondideram] corr. lector A1 ex recondiderem paraui, non quidem tam iucunda quam miserrima hac temporum nostrorum condicione congrua. Siquidem in his docetur ratio qua in turbulentissima hac omnium tempestate, quam in Petri nauicula nauigantes iugiter patimur, naufragii discrimina effugere ualeamus. Nec tamen miraberis si minus redimita comptaque erunt; non enim ex quietis ueniunt camerula aut ex otiosa bibliotheca sed ex festinantis equi dorso, quo me iam multis ut nosti mensibus grauissimae rei publicae curae insidere coegerunt.nota not. lector A1 in marg. Accipe igitur ab amantissimo animo hoc uel exiguum munus, non Mauri osseaossea] correxi ex essea compositum manu, non Asiatico luxu delenitum, non agricolae studiosa enutritum cura seu piscatorum arte paratum, sed sola Dei miseratione conditum, cui laus et gloria sit per infinita saecula saeculorum. Amen.