CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-05-07+02:00. Nodus 1630856 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1630856.

Nodus 1630856 in documento skerle-n-epist-verh-1793-09.xml


2. Jakovlye, 24. Septembris 1793. Chare amice!

Intelligo fidedigne parochos ordinationem tuam circa processiones ita maligne intelligere quasi prohibitio haec plebi deberet publicari, id autem citra periculum fieri non posse aiunt. Ubi tamen naturalis ordinationem hanc exsequendi via est ut illi sic dictas vicinias non publicent et, si quis e parochianis memor prioris usus rationem intermissionis huius deposcat, eum capacitent quod peregrinationes eiusmodi debeant esse voluntariae, officium autem suum sit illis, qui proficisci nolunt, ordinariam devotionem peragere.

Nisi impediveris ne parochi publicationem hanc instituant, indubie complures id ita malitiose facient ut facile inde ingratus aliquis effectus sequi possit. Quare id tibi notificandum esse duxi, ad hoc ut tu pro tua prudentia efficax rei huic remedium ponas. Ego certe eos diserte instruendos esse puto quod mens tua ea fuerit ne illi amplius vicinias promulgare ausint. Qui autem aut id fecerit aut prohibitionem processionum plebi diserte publicaverit, eum condignas inobedientiae suae poenas daturum.

Vale, meque ut facis ama. Jakovlye, 24. Septembris 1793.

(NAZ, EAE, vol. 113, nr. 33)