CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1630356 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1630356.

Nodus 1630356 in documento marul-mar-in-epigr.xml


139.1. Legendum sic: Aulo Ianio Satyro Delminio, decurioni legionis secundę, uirtutis causa donis donato, gemmis, torquibus, coronis muralibus aureis duabus, uexillis tribus, Vibius Pius militi suo benemerito.

139.2. Ianius iste uidetur Delmata fuisse et quidem Delminius, hoc est a Delminio oriundus. De quo oppido Strabo libro suę Geographię VII: Delminium, inquit, ampla ciuitas, a qua cognomen gens illa uendicat. Eam Nasica exilem reddidit agrumque desolatum pecori pascendum reliquit. Strab. Geogr. 7,5,5 Ianius ergo Delminius, dum sub Vibio Pio militaret, ita strenue se gessit ut his donis quę hic memorata sunt Paginarum quae sequuntur numeri manu recentiore, stilo plumbeo, suppleti sunt. affici mereretur. De coronis autem militaribus superius a nobis tractatum est, Cf. In epigr. 108,2 et qui plenius uult discere, legat Auli Gelii libro quinto caput sextum. Cf. Gell. 5,6 Ibi idem ait muralem coronam, etiam castrensem et naualem, ex auro fieri solitam.

139.3. Porro Vibius Pius tertio citra hoc epigrammate aram dedicat Soli inuicto, ut sit ipsi propicius, militibus centurionibusque suis. Cf. In epigr. 137 Inuenies in hoc libello inter externa et alium Vibium, Gallum, primipilarem pręfectumque castrorum, et ipsum quidem donis donatum honoris uirtutisque causa. Cf. In epigr. 108 Noster uero Ianius Delminius nequaquam posthabendus Vibiis istis, uel etiam Sicinio Recte Siccio illi Dentato, quem Plinius in libris Naturalis historię donatum refert hastis puris duodeuiginti, phaleris XXV, torquibus III et LXXX, armillis CLX, coronis XXXVI: ciuicis XXIIII, aureis VIII, muralibus III, obsidionali una. Cf. Plin. Hist. nat. 7,102 Fit enim plerumque ut aliquis plura dona referat, non quia uiribus alteri Correxi ex arlteri pręstet, sed quod sępius rei gerendę nactus sit occasionem. Quę si Ianio nostro toties daretur, sicut uirtute ita et donorum merito Sicinium ipsum forsitan ęquasset.

139.4. Huic militi bene de se merito Vibius Pius imperator siue sepulturam siue statuam posuit, ut in epigrammate apparet.