CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1630215 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1630215.

Nodus 1630215 in documento marul-mar-in-epigr.xml


137.1. Vibius deo soli aram dedicat. Deo inquit soli inuicto uel quia deus solus superior omnium sit uel Solem deum putauit quia suo splendore cuncta illustrat, suo calore omnium causa est gignendorum. Primi Ęgyptii (ut Diodorus ait) Solem et Lunam deos putarunt et Solem quidem Osirim, Lunam Isim nuncuparunt. Cf. Diod. Sic. 1,11,1 Vibius iste ductor Salonitani exercitus fuit et cum hoste conflicturus Correxi ex conflicturu(m)s deum sibi propicium optauit.

137.2. Hinc reprehendenda est quorundam Christianorum temeritas, qui suę solertię uirtutisque confidentes Deo supplicare negligunt ideoque a paucioribus interdum superantur et pereunt. Ignorant utique Dei potentiam humanis uiribus esse maiorem.