CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 1630129 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1630129.

Nodus 1630129 in documento marul-mar-in-epigr.xml


136.1. Integrum sic: Felix urna quę tenes cineres Quinti Lucii Seueri, ab inimicis ineterempti, annorum uiginti. Salonarum ciues decurioni benemerito statuam posuerunt.

136.2. Decurię (ut Pedianus ait) nobiliorum sunt, centurię inferiorum. Cf. Per. 26,32,2-3 In municipiis idem est decurio quod Romę senator. Cf. Per. 26,32,7-8 Pomponius iuris consultus, De uerborum significatione, decuriones inquit dictos ex eo quod initio, cum colonię deducerentur, decima pars eorum qui deducebantur publici concilii Pro consilii gratia conscribi solita erat. Cf. Per. 26,32,20-22 Is ergo Seuerus ex nobilioribus fuit et iuuenili ardore feruens cum inimicis congressus periit. Ob quam animi fortitudinem statuam a ciuibus meruit, titulus habet.

136.3. D. S. P., hoc est diis sacrum perpetuum.‌‌