CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1630051 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1630051.

Nodus 1630051 in documento marul-mar-in-epigr.xml


135.1. De Flauio Constantino Cęsare superius inter Romanas inscriptiones est relatum. Cf. In epigr. 16,1 Huic ob merita collegium fabrorum ędis Veneris statuam erexerat atque ita insculptis in marmore litteris inscripsit: Flauio Constantino nobilissimo ac beatissimo Cęsari collegium fabrum Veneris. Subintelligitur: posuit.

135.2. Collegia erant quę nunc fratalię uulgo appellantur. Dicebantur eius dei cuius ędem frequentabant. Fabrum sincopa est pro fabrorum. Faber commune nomen est eorum qui manibus opera exercent. Beatus dicitur cui cuncta prospere succedunt. Sed quoniam mortalium beatitudo fluxa atque fragilis est, beatum non putabant nisi quem usque in finem uitę beatum fuisse constabat. Vnde Iuuenalis: Recte Ouidius Dicique beatus ante obitum nemo supremaque funera debet. Ov. Met. 3,136-137

135.3. Nos uero illum beatum esse dicimus qui iam illam beatitudinem quę amitti non potest est consecutus. Quid enim iuuat usque ad diem extremum prosperitatibus perfrui et post hęc ęternis subiici suppliciis?