CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1629913 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1629913.

Nodus 1629913 in documento marul-mar-in-epigr.xml


134.1. Marcus Terentius Varro de re rustica scripturus deos inuocat consentes eosque XII nominatim enumerat. Cf. Varr. R. R. 1,1,4 Festus quoque Pompeius ait consentia sacra dici quę multorum consensu sunt statuta. Cf. P. Fest. 'Consentia' Consentes ergo deos illos appellasse uidetur Varro a quibus terrę fruges iuuari ex multorum consensu creditum sit. Hinc ego consentionem deorum hoc loco ędem cognominatam reor quę diis illis dedicata erat quos populus Salonensis inter se consentiens magis religiose uenerabatur. Hanc igitur ędem Sozomene, mulier sic dicta, fabricandam curauit iussu et imperio Marci Antonini Augusti, de quo dicendum restat.

134.2. (Marcus Antoninus Augustus) Marcus Antoninus ab Antonino Pio adoptatus eo defuncto ex senatus autoritate reipublicę regimen suscepit. Cum Lucio Vero fratre primus ęquo iure imperauit. Vxorem habuit Anniam Cornificiam, deinde Faustinam iuniorem, amitinam suam. Cf. SHA , M . Ant . 1,8, ubi habuit et sororem natu minorem Anniam Cornificiam , uxorem Anniam Faustinam , consobrinam suam Gręcis Latinisque perdiscendis litteris operam dedit philosophięque incubuit studiis. Pio ipsi morum Ipse ex moribus (quod folio 66 scripsit) correxit uitęque probitate persimilis fuit. Marcomanos, Germanię gentem, in Danubii transitu uicit. Cum Commodo filio, quem de Faustina genitum Cęsarem nuncupauerat, triumphauit. Aufidio Recte Auidio Cassio a senatu hoste iudicato post eius necem Antiochenis, qui cum illo coniurauerant, ueniam indulsit. Marcomanos bello repetiit tertioque anno quam ad eam expeditionem profectus est uita decessit, Commodo filio relinquens imperium. Luxit eum ciuitas, quisque omnium optimum fuisse prędicauit. Imperauit annos XVIII, Pro XVIIII ( cf. In epigr. 124,2) uixit LXI. Marcus Antoninus ab Antonino Pio eqs.: cf. SHA, M. Ant., passim