CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1629755 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1629755.

Nodus 1629755 in documento marul-mar-in-epigr.xml


133.1. C. bello conf., id est ciuili bello confecto. M. K. D. Maxima capitis diminutione multato. Caius iuris consultus: Capitis, inquit, diminutio est status permutatio. Maph. Veg. 'Capitis diminutio' ( cf. Dig. 4,5,1) Paulus etiam ait: Capitis diminutionis tria genera sunt: maxima, media, minima. Tria enim sunt quę habemus: libertatem, ciuitatem, familiam. Igitur quum hęc omnia amittimus, hoc est et libertatem et ciuitatem et familiam, maximam esse capitis diminutionem; quum uero amittimus ciuitatem et libertatem retinemus, mediam esse capitis diminutionem; quum libertas et ciuitas retinetur, familia tantum mutatur, minimam esse capitis diminutionem constat. Maph. Veg. 'Capitis diminutionis' ( cf. Dig. 4,5,11) Cętera in epitaphio posita patent.

133.2. Nequis autem ulla unquam de causa sibi ipsi manum inferendam putet, Platonis in Phedone sententia est nemini fas esse sibi mortem consciscere. Cf. Macr. Somn. Scip. 1,13,5 ( cf. Plat. Phaed. 61 E) Animam enim dei, omnium domini, depositum esse in corpore, quam qui excluserit illo inuito, grauiter peccabit. Cf. Macr. Somn. Scip. 1,13,8 ( cf. Plat. Phaed. 62 B et C) Photinus Pro Plotinus quoque philosophus animam corporeis passionibus liberam exire oportere ait, quam qui de corpore uiolenter excludit, liberam esse non patitur; aut enim metu aut odio id agit et animam talium passionum sordibus inquinat. Cf. Macr. Somn. Scip. 1,13,9 ( cf. Plot. Enn. 1,9)

133.3. Quod si philosophis diuinę legis ignaris hęc sententia sederit, quanto magis Christianis Deo cui seruiunt id ipsum asserente placere debet? Ait enim: Non occides, Ex 20,13 et si alios occidere uetamur, quanto magis nos ipsos? Longe autem satius est seruitutem, exilium, proscriptionem et quęque aduersa inuita pati quam malis istis quę temporaria sunt euitatis in malum ęternum incidere, et post corporis animęque solutionem ad inferos relegari. Diuini quippe mandati pręuaricatoribus talis proposita est poena.