CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1629579 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1629579.

Nodus 1629579 in documento marul-mar-in-epigr.xml


132.1. Puto sic legendum: Aulus Terentius pantherarum agonium fecit.

132.2. Agonium ludum esse ait Festus Pompeius, ob hoc dictum quia locus in quo ludi initio facti sunt fuit sine angulo. Cuius ludi festa agonalia dicebantur. Agonium eqs. : cf. P. Fest. 'Agonium (ludus)' Hęc factitata Ipse ex factita correxit ait Romę in monte Quirinali. Est enim Quirinalis Agonius et Collina porta Agonensis. Cf. P. Fest. 'Agonium (dies)', ubi Agonus pro Agonius Agoniorum meminit Ouidius libro Fastorum primo dicens: Et prius antiquus dicebat agonia sermo. Ov. F. 1,331, ubi pecus pro prius De pantheris autem Plinius libro VIII, capite XVII sic scribit: Pantheris, inquit, in candido breues macularum oculi. Plin. Hist. nat. 8,62 Has a pardis ait solo candore discerni et id animal gigni in Aphrica Syriaque. Cf. Plin. Hist. nat. 8,63 Idem ait: pantheras primus Scaurus in ędilitate sua uarias CL uniuersas misit, deinde Pompeius Magnus quadringentas decem, diuus Augustus quadringentas XX. Plin. Hist. nat. 8,64, ubi primus autem Scaurus aedilitate; dein pro deinde

132.3. Aulus igitur Terentius apud Salonas Romano more in agonali ludo pantheras exhibuit et qui id fecerit, ut posteris quoque notum foret, litteris in marmore sculptis testatus est. Hoc equidem in illo amphiteatro factum reor cuius adhuc uestigia extare cernimus.

132.4. Et satis certe magnificum fuit tam procul petitas bestias in ludum adduxisse, sed ego multo magnificentius esse dixerim hominum bestiali ritu uiuentium licentiam legibus coercere. Illud enim ad uoluptatem pertinet oculorum, hoc ad morum censuram.