CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 162940 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/162940.

Nodus 162940 in documento kunic-r-epigr.xml


1029. [1023.] In Quintum, nimium stulte sibi ipsi placentem. Visere quod vetulam juvenis, foedamque venustus Gaudes, Quinte, equidem cur id agas video. Nempe times, melior si qua est, tibi scilicet illa Multo, quam tu illi, ne sit amabilior. Mirari nec enim vis quemquam, mirus at ipse Esse aliis. Tuus hoc fonte amor exoritur. Nec placet ista tibi, quam juras hercle placere, Sed stulte nimium tu tibi, Quinte, places.