CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 1629142 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1629142.

Nodus 1629142 in documento marul-mar-in-epigr.xml


127.1. Helius Pertinax septuagesimum ętatis excedens annum, quum esset pręfectus urbis, ex senatus consulto imperare iussus est. Cf. Euseb. Chron., A. D. 195 [= 194] Obsecrante senatu ut uxorem suam Augustam et filium Cęsarem appellaret contradixit et sufficere testatus est quod ipse regnet inuictus. Pro regnaret inuitus , Cf. Euseb. Chron., A. D. 195 [= 194] Occiditur in palatio, Iuliani iuris periti scelere; quem postea Seuerus apud Miluium pontem interfecit. Cf. Euseb. Chron., ibid. Helius imperauit menses sex. Cf. Euseb. Chron., A. D. 195 [= 194]

127.2. Eo igitur imperante Caius Domitius Valens duum uir apud Salonas Ioui aram dedicat hac lege ut siquis ibi hostia sacrum faxit, id est pecude ita sacrificet, quod magmentum – magmentum antiqui maius augmentum dicebant Cf. Per. 6,395,3 – nec protollat, id est nec proferat, Cf. Mai. 'Protollere' ? quędam quę augeri solent sacrificium, libamenta, etiam sine his probe factum esto et rite sacrificatum putetur. Pro arę autem dedicatione Iouem postulat ut sibi ac suis uolens propiciusque sit. Hostia dicitur pecus quod in sacrificio occiditur, hostire enim dicebant ferire. Ollis antique dictum pro illis; Cf. Per. 115,6,10-11 dico dedicoque: pontificale uerbum, significat: ęternum trado. In Auentino: Romę collis, ab Auentino, Albano rege, ibi sepulto dictus. In eo colle fuit templum Dianę, Romę collis eqs. : cf. Tort. 'Rhoma'; Mai. 'Auentinus' cuius leges huic arę communes esse iubet, ut eodem sacrificandi ritu utatur qui hic Ioui sacrificat quo utuntur qui in Auentino sacrificant Dianę.

127.3. II. VIR. Duum uir. I. D. Primo die uel imo die. O. M. Optime maxime. Cętera patent.