CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1628952 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1628952.

Nodus 1628952 in documento marul-mar-in-epigr.xml


126.1. D. M. Diis manibus. L. Lucio. L. F. Lucii filio. Ordinis militaris cohortis primę.

126.2. Habuit septem spolia quia ex prouocatione septies singulari certamine uicerat. Vndecim coronas ciuicas: toties ciue in pręlio seruato. Ciuica enim corona donabatur qui ciuem ab inimicorum oppressione liberasset. Ea erat ex fronde querna, quoniam cibus uictusque e quercu capi quondam solebat. Ciuica enim corona eqs. : cf. Per. 27,10,1-3 A classe Romanorum fuit interfectus: tunc, opinor, quum Marcus Octauius (ut dictum est supra) Cf. In epigr. IV,2 Salonas cum nauibus ueniens obsedisset et quum per dolum ex insidiis fuit interceptus. Ideo cum eorum nota, id est ignominia, fuit interceptus dicitur. A sociis conclamatus est, id est deploratus atque defletus et ad rogum usque deductus et decreto senatus uel decurionum sepultura honoratus ex ęrario collata pecunia.

126.3. S. C. Senatus consultum. B. M. P. Benemerito posuit. VIX. ANN. XXIX. PL. M. Vixit annos XXIX plus minus, id est circiter. III Idus et cętera.