CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1628181 in collectione croala.
Functio nominatur: /node/croala/1628181.
124.1. Legendum ita: Imperatore Cęsare Marco Aurelio Antonino Augusto, pontifice maximo, tribunicię potestatis quater et uigesies, positi per cohortem primam mille Delmatarum sub cura Grani Fortunati, tribuni cohortis eiusdem, muri passuum octingentorum, in his turris una. Ante quateripse quateruigesiesdelevit 124.2.
(Antoninus Verus) Hunc imperatorem fuisse reor Marcum Aurelium Antoninum cognomento Verum, qui post Titum Antoninum Piumimperauit annos XVIIII, mensem unum. Ipse Antoninum Piumin margine addidit Quo in Germania aduersus Quados pugnante exercitui Cf. Euseb.Chron., lemm. ante A. D. 164 [= 163]siti oppresso pluuia (ut Eusebius refert) diuinitus missa pręstitit potum, Germanos autem et Sarmatas fulmina persecuta sunt. Ante exercituiipse exercituque siti oppressodelevit Extant eius litterę (ut idem testatur) quibus ipse confessus est pluuiam illam, quę tunc Cf. Euseb.Chron., A. D. 177 [= 175]contigit, precibus militum Christianorum fuisse impetratam. Ante tuncipse contidelevit Cf. Euseb.Chron., A. D. 178, 179 [= 177](Commodus) Hic Commodum filium regni consortem fecit, cum eo de hostibus triumphauit, multa largitus est, pecuniam quę fisco debebatur debitoribus remisit, legum ueterum seueritatem nouis constitutionibus temperauit.In ęditione ludorum centum simul leones exhibuit. Cf. Euseb.Chron., A. D. 180, 181, 182 [= 179, 180, 181]In Pannonia Cf. Euseb.Chron., A. D. 182 [= 181]morbo periit, Correxi ex PanoniaCommodo filio relinquens imperium. Cf. Euseb.Chron., A. D. 182 [= 181]124.3. Ab hoc igitur missa fuit Delmatarum
cohors (Murus) ad ędificandum murum Salonarum, cuius fundamenta adhuc extant, ingentibus saxis posita prope fluminis ripam et inde ad maris littora Tragurium uersus longo admodum ordine tendentia.(Delmatarum militum uirtus) Delmatarum autem uirtus ex eo declaratur quod primę cohortis fuisse memorantur. Prima quippe cohors cęteras et numero et dignitate superabat.Quam rem ut melius intelligas, paulo plenius explanabo. Cf. Per. 19,67,4124.4.
(Legio) Legio una ex sex milibus peditum centum additis et ex septingentis triginta equitibus constabat. Ea diuidebatur in cohortes decem. (Cohors prima) Prima cohors cum imperatore erat circa uexillum, homines mille centum et quinque pedites, centum et quadraginta duos equites,(Secunda) secunda uero cohors quingentos et quinquaginta duos pedites, sex et sexaginta equites habuit. (Reliquę octo) Hunc eundem numerum reliquę cohortes habuerunt. Ex his decem cohortibus, quoties pręlium immineret, duę acies ordinabantur. (Acies prima) In prima acie prima cohors dextrum cornu tenebat, quinta leuum, tertia locum medium, (Acies secunda) circa quam secunda et quarta erant.Legio una Idem ordo secundę post primam aciei fuerat. Iccirco igitur primę cohortis Delmatę fuere quia et corporiseqs. :cf. Veg.Mil. 2,6; 2,7;cf. Per. 10,67; 10, 68robore et animi magnitudine alios antecesserant. 124.5. Inscriptio autem ista indicat sub quo imperatore et per quos murus iste cum turri fuerat ędificatus.
(Quando urbs Salonarum facta latior) Ex quo etiam coniici potest urbem ipsam non ita amplam tunc fuisse quum a M. Octauio Pompeiano est oppugnata. Tunc enim et loci natura et colle munita dicitur quia latus montis occupabat,postea uero cum muro hoc, de quo loquimur, in tantum fuit dilatata ut maior pars eius in planicie quam in cliuo sedisse appareat. Cf. Caes.Bell. civ. 3,9,2;cf. In epigr. IV,2