CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1627944 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1627944.

Nodus 1627944 in documento marul-mar-in-epigr.xml


120.1. DEP. Depositio. COSS. consulibus. FL. Flauius.

120.2. Pausationem, id est requiem. (Pausa) Pausa enim (ut Nonius ait) requies est. Cf. Non. lib. 2, pag 158 M, lin. 6

120.3. Inferat, inquit, ecclesię Salonarum centilibras L. Ex hoc patet iam tunc Suprascriptum Christianos fuisse Salonis. Ecclesia enim Christianorum est, non infidelium. Centilibrę quoque nouitium monetę genus, non uetus. Sarcophagus autem (ut Plinius ait) lapis est fissili uena; corpora defunctorum condita in eo absummi constat intra quadragesimum diem. Cf. Plin. Hist. nat. 36,131 Ideo nomen habet a carne edenda. σαρξ enim caro est et πατων edo. Hinc quidam sarcophagum pro sepulchro usurpant. Quod autem hic scribitur "sarcophacus", manifestum est in multis "c" loco "g" usurpari.