CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 162769 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/162769.

Nodus 162769 in documento kunic-r-epigr.xml


1024. [1018.] In Aulum, qui nullo labore vellet habere divitias, quas parvo sibi congerit. In Aulum, querentem, quod sibi sine labore non obveniant divitiae. Krša Fungitur exiguum munus, parvoque labore Felix non parvas congerit Aulus opes. Attamen et parvus laedit labor et sibi nullo Stultus opes tantas stare velit pretio. Ergo perpetuas iterat sine fine querelas, Atque dolet vitae tristia fata suae. Non secus ac doleat si rusticus hoc, sibi fructus Quod ferat eximios non, nisi cultus ager, Et fatuo revocet questu saecla aurea, foetus Sponte sua tellus quum dabat omnigenos.