CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1627542 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1627542.

Nodus 1627542 in documento marul-mar-in-epigr.xml


114.1. Integrum ita: Publius Fundanius, philologus Augustalis, Pro P. Fundanius Philologus, Augustalis, testamento fieri iussit sibi et Fundanię Eglogi, libertę et uxori. Zosimus et Felix, liberti et heredes, faciundum curarunt.

114.2. Philologus Augustalis: officii nomen fuisse coniicio ab Augusto concessi. Philos enim Gręce Latine amorem sonat et logos ratio uel oratio dicitur, ut quasi procurator alicuius Cęsaris Augusti sit qui eius rem curet et expensi acceptique rationes in prouincia dispungat atque cognoscat.