CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1626571 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1626571.

Nodus 1626571 in documento marul-mar-in-epigr.xml


108.1. Huic Vibio Vibius Coccianus libertus peregre defuncto posuit sepulturam titulosque eius descripsit et ab imperatoribus delata dona. Fuit igitur Vibius primopilaris, id est miles primę legionis, deinde castrorum pręfectus legionis tertiędecimę. Correxi ex tertiedecimę

108.2. (Pręfectus castrorum) Pręfecti autem castrorum uel alarum uel cohortum a duce militię creabantur ut ea regerent et disponerent. Cf. Pomp. Laet. 'De praefecto in militia', f. Aii Quum itaque militare officium strenue obiret, promotus est ad pręfecturam castrorum, in qua ita se gessit ut dona quę commemorantur dignus fuerit ab imperatoribus recipere. Donatus est ergo gemmis, id est annulis gemmatis, torquibus – (Torques) torques colli ornamenta erant –, armillis, quibus brachia ornabantur, Cf. Mai. 'Armillae' (Phalerę) phaleris, quę non tantum equi ornamenta sunt, Cf. Mai. 'Phalerae'' sed etiam hominis, quum Vergilius dicat: (IX) phaleras Rhamnetis et aurea bullis cingula , Verg. Aen. 9,359-60 coronis muralibus tribus, uallaribus duabus, aurea una. (Corona muralis) Muralis corona ei dabatur qui primus obsessę urbis inscendisset, Cf. Per. 27,11,1-3 (Corona uallaris) uallaris qui primus pugnando uallum transcendens castra aduersariorum introisset. Cf. Per. 2,254,8-9 (Corona obsidionalis) Aurea autem corona erat obsidionalis: ea donabantur illi qui obsidione ciues liberassent. Cf. Per. 27,8,1-2 (Hastę purę) Hastis puris quinque: hoc donum eius erat qui in pręlio uicisset. Cf. Serv. Aen. 6,760 Hastis puris, id est sine ferro, ut Seruius ait Cf. Serv. Aen. 6,760 super illud Vergilii in VI: Ille, uides, pura iuuenis qui nititur hasta. Verg. Aen. 6,760 (Vexillum) Vexillis duobus: uexillum dictum quasi paruum uelum; Cf. Per. 2,402,4-5 est enim uelum in summo hastę suspensum. Et his ergo uirtutis merito donatus fuit Vibius.

108.3. Egregium hoc sane et uiri uirtuti datum. Meminisse tamen debemus quia fortes uiros remunerat imperator, bonos Deus, et illis quidem terrena bona et caduca conferuntur, his uero cęlestia et ęterna.