CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1626318 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1626318.

Nodus 1626318 in documento marul-mar-in-epigr.xml


104.1. Sic integrandum: Tito Flauio, Titi filio, Cultori Isidoro, equiti Romano, patri duorum equitum, publicis omnibus honoribus honeste functo, consuli quinquies, bis auguri, sacerdoti, pontifici, pręfecto sacrorum, patrono municipii Interamnatum, Causentinorum, Vindemnatium, uiro bono, et quę sequuntur. L. D. D. D. Locum dedicarunt decreto decurionum, ut tanquam diuini hominis memoria conspiceretur essetque in oculis omnium. Equiti Romano: uel quod equestris ordinis esset uel quod equo meruerat.

104.2. Erat etiam sacerdotali pontificalique dignitate pręditus pręfecturaque sacrorum, et ut his dignum ostenderet, probitatem naturę eius extollit, denique locum eius memorię assignatum dicit ab omnibus qui uiam stratam frequentabant prope fanum Herculis, et id quidem decurionum decreto. Non enim hoc agere poterant nisi ex autoritate decurionum.