CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1625139 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1625139.

Nodus 1625139 in documento marul-mar-in-epigr.xml


87.1. Id est: Isidi sacrum ex monitis eiusdem deę. Lucius Valerius Memor, sex uir Augustalis, locum dedit publicum. In quo uidelicet ei ędes poneretur.

87.2. (Isis, Io) ISIS autem fuit Inachi, Argiuorum regis, filia, dicta prius Io, quę a Ioue stuprata fugit in Ęgyptum. (Osiris) Hanc Osiris, Iouis filius, quum Phoroneo auo in Argiuorum regno successisset et regnum Aegilao fratri reliquisset Ęgyptiosque subiugasset, sibi copulauit. Illa Ęgyptios litteras docuit, ipse agriculturam. Deinde Osirim a Tiphone fratre clam laniatum Isis perquisiuit flens ac moerens et tandem iuxta Syenem in loco Philas inuentum fleuit acerbe. Eum in insula Abaton sepeliuit iuxta Memphim et paludem Stygem. Apparuit Ęgyptiis de improuiso bos. (Apis) Illum Osirim esse putauerunt adorabantque ut deum, Apin uocantes, alii Serapin dixerunt. Apis enim eorum lingua bos dicitur. Hunc bouem annuis temporibus (ut aiunt) cum luctu quęsitum et casu compertum per annum alunt, certoque tempore Memphim adductum, sequentibus sacerdotibus et populo et pueris cum sonis et cantibus musicis, in fonte sacro submergunt et alium ei similem cum luctu quęrunt, inuento letantur et post annum similiter mergunt, atque ita annua sacra Osiridi persoluunt. ISIS autem fuit eqs.: cf. Tort. 'Io'; 'Isis'; 'Osiris'; cf. Per. 2,21-24

87.3. (Templum Isidis) Erat Romę templum Isidis iuxta campum Martium, cui sacra faciunt sacerdotes. Cf. Tort. 'Osiris'; cf. Per. 2,24,6-7 In ueste linea uagantur et lugent, deinde gaudio exultant et Salomonis illud implere uidentur: (Prouerbia XIIII) Risus dolore miscebitur et extrema gaudii luctus occupat. Prv 14,13 Neque aduersa enim neque prospera in hac uita diuturna sunt.