CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1624960 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1624960.

Nodus 1624960 in documento marul-mar-in-epigr.xml


83.1. Sepulturam putauit domum esse ęternam mulier infidelis, rata eos qui sepeliuntur nunquam inde exituros. Nobis uero, qui credimus futuram corporum resurrectionem, non est domus ęterna sepulchrum, sed temporalis. Piis enim et fidelibus nulla alia ęterna habitatio est pręter cęleste regnum, nulla impiis pręter infernum. Ibunt hi (sicut in euangelio est scriptum) Cf. Mt 25,41; Mt 25,46 in ignem ęternum, iusti autem in uitam ęternam.