CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1623322 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1623322.

Nodus 1623322 in documento marul-mar-in-epigr.xml


67.1. Bello Sertoriano : id est quando bellatum est in Hispania aduersus Sertorium. Vulnus suscepit a Mitia Calaguritano: Calaguritani sunt in Hispania cognominati (ut Plinius ait) Cf. Plin. Hist. nat. 3,24, ubi Calagurritanos qui Fibularenses cognominantur Fanularenses. (Aesculapius) Aesculapio uota uouit: Aesculapius, Apolinis et Coronidis nymphę filius, a Chirone didicit medicinam. Cf. Tort. 'Aesculapius' Ei morbo affecti uota faciebant.

67.2. Hic tamen Romanus iniuste de morte queritur, quam ab eo passus est quem ipse interemit. Ne autem nomen hic sepulti lateret, subsignatum est: EQ. M. SP. POM., id est equitum magister Spurius Pomponius siue Pompeianus. Pompeius enim prętor in Hispaniam pro consulibus missus Sertorium uicit. (Magister equitum) Magister autem equitum erat, ius in milites et accensos habens, a dictatore uel a consule constituebatur. Cf. Per. 3,447,11-12