CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1623218 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1623218.

Nodus 1623218 in documento marul-mar-in-epigr.xml


66.1. Integrum hoc modo: Numini Mercurii sacrum. Publius Licinius Saturninus pecunia sua fecit.

66.2. Fanum aliquod Mercurio posuisse illum credo atque ita inscripsisse. Inscriptio ipsa in quo fixa stabat illud ab eo factum esse indicio erat. (Mercurius) Mercurius autem, Iouis filius ex Maia, Athlantis filia, mercaturę deus putabatur et deorum interpres. Palestram docuit et lyram inuenit. Mercurius autem eqs. : cf. Per. 2,141,1-5