CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 1622754 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1622754.

Nodus 1622754 in documento marul-mar-in-epigr.xml


61.1. Hoc ita legendum censeo: Flauię, Quinti filię, Salutari, coniugi rarissimę, Lucius Publicius Italicus decurionatu ornatus et sibi uiuus posuit. Hic collegio fabrum municipum Rauennatium sestertia triginta milia numero uiuus dedit. Ex quorum redditu quodannis decurionibus collegii fabrum municipum Rauennatium in ęde Neptuni, quam ipse extruxit, die Neptunaliorum pręsentibus sportulę denarii bini diuiderentur et decurię uigesimę octauę suę denarii centeni quinquageni quodannis darentur, ut ex ea summa, sicut soliti sunt, arcam Publiciorum Flauiani et Italici, filiorum, et arcam in qua posita est Flauia Salutaris, uxor eius, rosis exornent de denariis XXV sacrificentque ex XX sestertiis et de reliquo ibi epulentur. Ob quam liberalitatem collegium fabrum municipum Rauennatium inter benemeritos quodannis rosas Publiciis super sepulturam et Flauię Salutari, uxori eius, mittendas ex denariis XXV, sacrificium faciundum de XX sestertiis, per magistros decreuit.

61.2. Denarii bini sportula uiginti librę sunt; denarius enim decem librarum est. Cf. Val. Prob. f. d; cf. Per. 40,9,11-13 Decurię uigesimę octauę suę : Plinius Italiam in regiones diuidens in octaua Rauennam, Sabinorum oppidum, posuit. Cf. Plin. Hist. nat. 3,115; cf. In epigr. IV,2 Singulas etiam regiones in decurias diuidi, ut credam, idem facit. Nam in Delmatię descriptione: Salona , inquit, colonia ab Iadera CCXXII milia passuum. Petunt in ea iura uiribus Correxi ex iuribus descriptis in decurias CCCLXII Delmatę. Plin. Hist. nat. 3,141-142, ubi Iader CXII pro Iadera CCXXII milia passuum; discriptis pro descriptis; CCCXLII pro CCCLXII Rauennatium igitur decuria uigesima octaua erat in regione Italię octaua, quę decuria huius Publicii tunc erat, qui tam multa et decurię suę et fabrum collegio reliquit. Ob quam liberalitatem collegium fabrum inter benemeritos subintelligitur: eum habens. Sacrificium faciundum : nos dicimus: faciendum; moris autem maiorum fuit ut in Suprascriptum his quę a tertia coniugatione nascuntur, quoties "n" et "d" ipsum "e" sequebantur, loco "e" ipsum "u" scriptitarent, ut "faciundum", "legundum", "dicundum", "uertundum". Cf. Prisc. 1,25,16-19 Ex denariis : fuit etiam denarius nummus argenteus XXIIII siliquarum. Cf. Per. 63,7,19-20 Siliqua autem omnium ponderum minimum est. Hoc est granum ex ea siliqua quam fabam Gręcam appellant aut lothon. Siliqua autem eqs. : cf. Font.; cf. Plin. Hist. nat. 24 ,6 Per magistros: magistri pagorum, societatum, uirorum, collegiorum, equitum, qui magis pręsunt, dicuntur.