CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1621861 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1621861.

Nodus 1621861 in documento marul-mar-in-epigr.xml


52.1. T. Tito. V. C. Viro claro. CONS. CAMP. Consuli Campano.

52.2. (Tabedia) TABEDIA. Tabes morbus est; tabidus dicitur qui eo affectus est. Cf. Per. 2,620,3; 2,620,12-13 "Tabedia" ergo dixit animi morbum, id est dissidia et discordias. Nusquam alibi memini me legere "tabedia". Huic ergo, pro eo quod populi dissensiones sedarat, Beneuentani statuam posuerunt honoris laudisque gratia.

52.3. Nullum enim pręsidis in ciues beniuolentię maius testimonium est quam discordes ad concordiam reuocare.