CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1620714 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1620714.

Nodus 1620714 in documento marul-mar-in-epigr.xml


38.1. Baccho Dionysio P. Lepidus Bibulus V. S. L. P., id est Publius Bibulus uotum soluit legata pecunia ea lege ut Bromio, et reliquua.

38.2. (BACCHVS) Bacchi hęc nomina uel cognomina sunt. Bacchus ex Semele, Cadmi filia, Iouis filius, ut poetę fabulantur. Bacchus a βρομω, quod est insanio, dicitur. Vini enim inuentorem fuisse aiunt, quo inebriati homines furere consueuerunt. Bacchi hęc eqs. : cf. Tort. 'Bacchus' Dionysius : nomen compositum ex dios et Nysa, urbe Ęgypti ubi colebatur, quasi Iouis Nysius. Cf. Tort. 'Dionysius' Nyseus : ab eadem Ęgypti urbe, uel a Nysa, altero Parnasi colle ei sacro. Bromius : a βρομω, quod est consummo, quia uinum intemperanter sumptum debilitat uires. Cf. Tort. 'Bromius' Iachus : nomen compositum ex ιους, quod est uinum, et χεων, quod est fundens. Ebriosi enim non bibunt uinum, sed fundunt potu immodico. Iachus: nomen eqs. ; cf. Tort. 'Iachus' Liber : quoniam ebrii et fandi et agendi quod uolunt libertate utuntur. Cf. P. Fest. 'Liber' ? Euchion : a ποτης ευχις, Pro ἀπò τῆς εὐχῆς hoc est a uoto, quod ei uota et preces exhibentur. Cf. Per. 12,90,6-7 Lyeus : a λυω, quod est soluo, eo quod mentem corpusque uino dissoluatur. Cf. Tort. 'Lyaeus' Silenus autem fuit Bacchi nutricius, qui super asello sedens Bacchum comitabatur. Cf. Tort. 'Silenus' Publius ergo Lepidus Bibulus uotum soluens legat pecuniam quę ab herede dari debeat quotannis ut sacrificia Baccho peragantur et asellus litetur Sileno. Tyrsis: id est hastilibus pampinis inuolutis et hedera. Cf. Tort. 'Thyrsis' ? Et epulonibus ac bibulis: id est Bacchanalia agentibus. Potus prębeatur opipare: id est abundanter, ab opibus deriuatum. Cf. Per. 4,65,1; 7-8 Bibentes uero Bacchum clamoribus inuocabant "Hoe Bacche".

38.3. Vide quam profana ueterum religio per uinum insanire et gulę uentrique se se in seruitutem dedere, et hoc putare deo gratum fore quod sobrii cuiusque hominis iudicio reprobatur. Excusatio tamen aliqua prętendi potest his qui Deum uerum pręceptaque eius ignorabant, nostris magis imputabitur ebrietas, quibus ab Apostolo dicitur: (Ad Ephesios V) Nolite inebriari uino, in quo est luxuria. Eph 5,18 Et alibi: (Ad Corinthios prima, VI) Ebriosi, inquit, regnum Dei non possidebunt. 1 Cor 6,10, ubi neque ebriosi (...) regnum Dei possidebunt