CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1620502 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1620502.

Nodus 1620502 in documento marul-mar-in-epigr.xml


37.1. Integrum sic:

Deo optimo maximo.

Kalendis Sextilibus. Lucio Manlio et Quinto Torquato consulibus. Sempronius Tucidanus testamentum iure militari, quod ipse facio, legibus abesto. Ob Penum Italia pulsum fundos Baleares senatus populique Romani dono Suprascriptum datos Aurelius Tucidanus tacitam pecuniam, si uia Latina ossibus meis reponendis monumentum suo sumptu aedificauerit, habeto. Hermeti, liberto Augusti uindicia manumisso, aureos centum decem dono data sunto. Litię Agresti, uxori benemeritę, mundum muliebrem quęue eius causa paraui do lego. Caius Tucidanus, quod pupillam iussu meo curam gerens contra decreta amplissimi ordinis uxorem duxit, exheres esto. Dodrantem Lucio Celso testamento quod Epheso scripseram adimo. Pamphilo uicario pecus, item instrumentum rusticum quod Epiro paraueram uehere dono data sunto. Filiis, si nepotes mihi non fecerint, Marcellus Tucidanus, ex damnato sumptus cohitu, heres designatur.

Quae lego omnium esto.

37.2. Kłis Sextilibus : die prima Augusti, qui et Sextilis dicitur. Consulibus : per consules tempora designabantur. Testament. iur. mili. : militibus liberam testamenti factionem primus quidem diuus Iulius Cęsar concessit, ut, quoquo modo testati fuissent, rata esset eorum uoluntas. Cf. Maph. Veg. 'Militibus liberam' ( cf. Dig. 29,1,1) Alioqui testamentum non iure factum dicebatur, ubi solennia iuris deerant. Cf. Maph. Veg. 'Testamentum aut' (cf. Dig. 28,3,1) Fundos Baleares : Baleares insulę sunt in mari Hispanico, quod ab eis Balearicum denominatur. Hi fundi olim maioribus suis dati fuerunt, quando Hannibal, Carthaginensium dux, ab Italia fuit expulsus. Hos ergo fundos legat Aurelio Tucidano et simul tacitam pecuniam . Tacitam pecuniam intelligo uel quam ei tacite sine teste crediderat, uel quam ipse in numerato habebat, non in nominibus, ut tacita sit quasi non scripta nec in tabulis relata. Via Latina : qua in Latium itur. Porta etiam Latina dicitur quę ad uiam hanc spectat. Latium uero ea pars Italię est quę inter Alpes patet et Apeninum, Romaque ipsa cum finibus suis Latii pars est. (Libertus. Ingenuus) Liberto Aug. uindicia manumisso : inter libertum et ingenuum hoc differt quod libertus is est qui seruitute liberatus est, ingenuus qui liber natus est. Vindicia manumissus : id est manus correptione liberatus. Mos enim erat ut dominus tenens manu seruum diceret: "Hunc hominem liberum esse uolo" statimque de manu emitteret, Cf. Per. 4,136,7-19 ? atque ita seruus uindicabatur in libertatem dicebaturque uindicia manumissus. Vindiciarum etiam actio erat quando inter se litigantes parum terrę de qua litigabant ad prętorem deferrent et eius possessionem sibi quisque uindicare niteretur. Quod etiam manus correptio dicitur et uindicatio et ex iure manu consertum. Cf. Per . 4,137,4-10 ? Mundum muliebrem : ornatum mulieris, quo illa mundior, id est ornatior, in publicum procedat. Cf. Mai. 'Mundus muliebris' ? Contra decreta amplissimi ordinis : id est tribunitię potestatis. Lege enim tutelari cautum erat nequis tutor per simulationem pupillum fraudaret. Cf. Pomp. Laet. ' De legibus libellus ', f. [Bvi v] Hic autem pupillam, cuius curam gerebat, inconsulto illo a quo tutor appositus fuerat per dolum sibi copulauerat. Dodrantem : reuocat quod olim fuerat testatus. Hoc ut plenius intelligas, totum bonorum corpus as dicitur. As in XII uncias diuidebatur. Vncia duodecima pars assis erat, sextans pars sexta est assis, id est duę uncię, quadrans pars quarta, id est tres uncię, triens tertia pars, id est uncię quattuor, quincunx quinque uncię sunt, semis dimidium assis, id est sex uncię, septunx septem uncię, bes octo, dodrans nouem, dextans decem, deunx undecim, as duodecim, id est tota summa. Hoc ut plenius eqs.: cf. Per. 1,280; cf. F ont . Dodrantem ergo, hoc est ex duodecim partibus bonorum nouem, Lucio Celso quas ante legauerat, nunc adimit. Lege autem Falcidia, a Falcidio lata, cauetur ne plus dodrante legare liceret, propterea quod multi hęreditatem adire recusabant. Cf. Pomp. Laet. ' De legibus libellus ', f. [Bvi] Instrumentum rusticum : aratra, ligones, sarculos, falces putatorias, bidentes et alia ad rus excolendum parata. Postremo filiis, si absque liberis decesserint, substituit heredem Marcellum Tucidanum.

37.3. Vide quam paucis uerbis ista omnia comprehensa sunt, quę nostri temporis tabellionibus si scribere contigisset, uix mille uersuum ambagibus meandrisque absoluissent, neque id quidem Latinę dictionis structura, sed inepta prorsus atque uulgari, ut dolendum sit nostros a ueteribus tantum degenerasse, tantum, inquam, et uerborum corrupisse usum et consuetudinem dictandi deprauasse. Quum enim doctissimus quisque ad conscribendas forenses actiones publicosque codicillos eligi deberet, scholastici ipsi, uix elementis grammaticalibus imbuti, quo impudentius quęstus gratia se se ingerunt, eo facilius cooptantur.

37.4. Hęc hactenus de antiquioribus Romanorum titulis electa, deinceps aliorum locorum eiusdem sęculi monumenta expedientur.