CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1620263 in collectione croala.
Functio nominatur: /node/croala/1620263.
36.1. V. C., id est uiri consularis.
36.2.
(Pręfectus urbis) PRAEFECTI VRBIS. Pręfecti urbis officium erat crimina omnium in urbe cognoscere et quum Cęsares urbe abessent, eorum uicem gerere, de omnibus denique rebus ad urbem pertinentibus censere.Pręfecti urbis Hic igitur pręfectus laniorum fraudem in carnium uenditione corrigens interdixit ne trutina in ponderando uterentur, in qua digitorum supplosione decipiebant emptorem,eqs. :cf. Pomp . Laet . 'De praefecto urbis', f. A vsed sub exagio uendi pecora iussit. Exagium puto libram dici, a qua geminę lances dependent atque exagitantur. Decernit etiam quę Ante emptoremipse verbum delevit pars lanio cędere debeat. Submouet prędam de pecuariis, id est de armentis, exigi solitam a tribuno, cancellario et scriba. Atque ita Apronianus communi ciuium utilitati consuluit, nemini priuatim Suprascriptum indulgens, sed omnium nequitiam coercens. 36.3. Quotus nunc quisque est qui non tantummodo lucrum suum quęrat et commune damnum clausis oculis obturataque pertranseat aure? Ita fit ut magistratus, qui ad eorum commodum quibus pręsunt instituti sunt, ad solum sui quęstum conuertantur.
36.4. Sed ne quędam hic dicta sine enarratione pertranseant, hoc quod
dicitur micandi consuetudine submota per id declaratur quod sequitur: digitis colludentibus. Suprascriptum (Micare) Micare enim per uices et sine ordine mouere est, ut illud Vergilii:Micat auribus et tremit artus. Micare etiam digitis sortiri dicitur. Varro:Micandum erit cum Gręco utrum ego illius numerum an ille meum sequatur. Cicero:Dignus est qui cum in tenebris mices. Micare enim Seuo lactante ,eqs. :cf. Per. 1,163,3-9 (Verg.Georg. 3,84; VarroSat. fragm. 396; Cic.Off. 3,77)hoc est in pecude seuum, quod in aliis adeps. Seuo autem lactante, Correxi ex lactenteid est eo quod circa lactes est. Lactes sunt per quas labitur cibus. Quę in cornigeris et in homine lactes sunt, hę Correxi ex lactentein aliis dicuntur ilia. Correxi ex heęLactes sunt Subgulari : subgular pars colli est quę gulę subiacet. A pecuariis : pecuaria sunt armenta, pecuarii armentarii.eqs. :cf. Per. 2,773,12-14Cf. Per. 21,30,15-16