CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 1619344 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1619344.

Nodus 1619344 in documento marul-mar-in-epigr.xml


27.1. Integrum erit: a duobus libertis et duabus libertabus.

27.2. (Liberti) Liberti et libertę sunt qui, quum essent serui, facti sunt liberi. Quorum ingratitudine Mitrius offensus cauit nequis eorum in suo poneretur sepulchro neque quisquam alius.

27.3. Mirum est tamen quomodo se siti perisse dicat, quum potius fame pereant inopes. Nam et aqua sitim sedat, quę omnibus est communis. Et quum ita sit, non ne qui de siti queritur ostendit sitire se malle quam aquam bibere? Quod quidem facit ut rear legendum esse: "situ operii", non "siti", id est illuuie Correxi ex illuie et squallore, ad egestatem redactus ab iis quibus benefecerat.