CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1618715 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1618715.

Nodus 1618715 in documento marul-mar-in-epigr.xml


17.1. V. C. Hoc est uiro claro. Consulari Thuscię et Vmbrię: id est qui fuit consul Thuscię et Vmbrię.

17.2. (Thuscia) Thuscia autem Tyrenia et mare quo alluitur Tyrenum dictum. Thuscia a thure appellata, quia ea gens sacrificiis dedita erat, uel quia Gręci θ υειν sacrificare dicunt. Cf. Per. 6,181,4-7; 6,182,1-3 (Vmbria) Thuscię Vmbria iungitur, loca iuxta Spoletum iugo Apenino exposita. Vmbria quod imbribus superfuerit dicta quando alia loca ei uicina imbrium inundatione cladem passa fuere. ομβροσι Pro ὄμβρος autem imber dicitur. Cf. Tort. 'Vmbria'

17.3. Betitium: hunc uirum uirtutibus pręstantem fuisse statuę honos a prouincialibus exhibitus satis declarat. Nec ipsi sua laude fraudandi qui erga optimum pręsidem ingrati esse noluerunt.