CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1618517 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1618517.

Nodus 1618517 in documento marul-mar-in-epigr.xml


16.1. (Constantinus) Hoc quidem propterea quod Maxentium, Herculii Maximiani filium, a prętorianis militibus Augustum appellatum ad pontem Miluium uicit atque interfecit anno imperii sui VI. Cf. Euseb. Chron. A. D. 312 [= 310], A. D. 318 [= 316] Deinde idem anno XXVI pacem dedit Christianis, idolicolarum templa subuerti iussit. Cf. Euseb. Chron. A. D. 321 [= 316], A. D. 335 Extremo uitę suę Correxi ex suo tempore ab Eusebio, Nicomediensi episcopo, baptizatus in Arrianum dogma declinauit. Cf. Hier. Chron. A. D. 340 Quum bellum pararet in Persas, iuxta Nicomediam in Acirone, uilla publica, moritur anno ętatis suę LXVI et anno salutis CCCXL. Cf. Hier. Chron. ibid. Regnauit annos XXXI. Cf. Euseb. Chron. lemm. ante A. D. 312 [= 310], ubi annis 30, mensibus 10 Tres eius liberi, Cęsares Augusti appellati, susceperunt imperium: Constantinus, Constantius et Constans. Cf. Hier. Chron. A. D. 340, lemm. ante. A. D. 341 Nihil illi baptisma Christi profuit si Arrianus et non Christianus decessit. Vtrum autem deposito errore obierit, incompertum habeo, nisi quod a Lactantio, uiro eloquentissimo, tanquam Christianus commendatur. Cf. Lact. Inst. 1,1,13-16; 7,27,11-17

16.2. Inscriptio ita legenda: Imperatori Cęsari Flauio Constantino, Pii Ipse ex Publii correxit filio, Augusto senatus populusque Romanus. Cętera integra sunt et aperta.

16.3. Fuit autem hic Constantinus Constantini Pii et Helenę filius. Fuit... filius ipse addidit in margine , Cf. Hier. Chron. A. D. 309