CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 1618225 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1618225.

Nodus 1618225 in documento marul-mar-in-epigr.xml


13.1. Integrum sic: Imperatori Cęsari Vespasiano Augusto, pontifici maximo, tribunicię potestatis tertium, imperatori octauum, patri patrię, consuli tertium, designato quartum, senatus consulto quod uias urbis negligentia superiorum temporum corruptas impensa sua restituit.

13.2. Quando hoc egerit, indicat dum ait "designatus quartum", id est in quarto eius consulatu. (Vespasianus) Hic apud Iudeam ab exercitu imperator salutatus bellum Tito filio commendans Romam proficiscitur. Cf. Euseb. Chron. A. D. 72 [= 71] Capitolium casu incensum orsus est ędificare. Cf. Euseb. Chron. A. D. 76 [= 75] Colonias deduxit. Ventris profluuione in uilla propria in agro Reatino uita decessit anno ętatis LXIX, quod fuit anno Domini LXXX. Colonias eqs .: cf. Euseb. Chron. A. D. 80 Imperauit annos IX, dies XXII. Cf. Euseb. Chron. lemm. ante A. D. 72 [= 71] Pręsens autem epigramma docet statuam illi positam pro merito liberalitatis operi publico impensę.

13.3. Et nostra quidem ętate multa per pręfectos urbium construuntur ad ciuium commodum, sed qui id suo sumptu peragat, inuenitur nemo. Quęris quare? Quia nullo eiusmodi remunerationis exemplo prouocantur.