CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 1617832 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1617832.

Nodus 1617832 in documento marul-mar-in-epigr.xml


9.1. Integre legendum sic: Marcus Agrippa, Lucii filius, consul tertium fecit. Tertium consul et tertio consul inter se differunt. Tertio locum innuit et duos ante factos consules significat, tertium ad tempus refertur et eundem bis ante consulem fuisse ostendit. Tertium consul eqs. : cf. Per. 48,22,9-10; 48,5,4-7

9.2. Templum autem cuius est ista inscriptio Pantheon est appellatum Gręco uocabulo, eo quod dedicatum esset omnibus diis pręsagio quodam quod tandem aliquando sanctis omnibus qui pro Christi nomine passi sunt consecrandum foret. In eo quippe nunc martyrum omnium memoria solennis celebrisque habetur.