CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 1617668 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1617668.

Nodus 1617668 in documento marul-mar-in-epigr.xml


6.1. Adde istis eos qui peregrinę conditionis erant et fortasse duplicabitur numerus. Ciues tantum recensuit, et eos quidem cęlibes. Sequitur enim ET XLI NVP., hoc est et quadraginta milia mille addito; NVP., id est nuptorum. Nupti autem dicebantur mariti. Nam in Plauto legimus: Libet etiam Carinum quid agat obseruare, nouum nuptum. Nupti autem eqs .: cf. Per. 39,3,6-8 (Plaut . Cas. 859) Ex his considerandum quanta Romani populi tunc potentia fuerit, cum ipsa per se ciuitas satis esset ad expediendos exercitus, intactis aliis circa se urbibus, siue extra se prouinciis quibus dominabatur.

6.2. (Nota) Sed omnis terrena magnitudo, quum ad summum peruenerit, ut retro cędat, necesse est. Ita Romanorum imperium, quum iam longe lateque diffusum alienis uiribus labefactari nequiuisset, suis ruere coepit. Continuo ciuilia exarserunt bella nullo externo hoste eos lacessere auso. Nequis igitur de uictoriarum multitudine glorietur, urbs domitrix uictrixque omnium uinci non poterat nisi uicisset.