CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 1617497 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1617497.

Nodus 1617497 in documento marul-mar-in-epigr.xml


4.1. Et hoc cum superiore conuenit atque utrunque dictum apparet in inuidiam Iulii Cęsaris, qui imperium per uim occupauerat et, cum consules ante hac annui crearentur, ille se consulem perpetuum dictatoremque ęternum dici uoluit. Postremo in senatu occisus periit, ab iis qui pro libertate stabant. ( ) Manicula (alia manu?) Nihil enim iniuria partum esse potest diuturnum. Harum autem inscriptionum meminit Suetonius Manicula alia manu in Vita Cęsaris . Cf. Suet. Caes. 80,3